[5]
AB hac ergo insula, ab horum collegio monachorum, ad prouinciam Anglorum
instituendam in Christo, missus est Aedan, accepto gradu episcopatus. Quo
tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbyter praefuit. Unde inter alia
uiuendi documenta saluberrimum abstinentiae uel continentiae clericis exemplum
reliquit; cuius doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter, quam
uiuebat cum suis, ipse docebat. Nil enim huius mundi quaerere, nil amare
curabat. Cuncta, quae sibi a regibus uel diuitibus saeculi donabantur, mox
pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat. Discurrere per cuncta et urbana
et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior
forte necessitas conpulisset, solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites
uel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei
suscipiendae sacramentum, si infideles essent, inuitaret; uel si fideles, in
ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem,
et uerbis excitaret et factis.
In tantum
autem uita illius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes, qui cum eo
incedebant, siue adtonsi, seu laici, meditari deberent, id est, aut legendis
scripturis, aut psalmis discendis operam dare. Hoc erat cotidianum opus illius
et omnium, qui cum eo erant, ubicumque locorum deuenissent. Et si forte
euenisset, quod tamen raro euenit, ut ad regis conuiuium uocaretur, intrabat
cum uno clerico aut duobus; et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad
legendum cum suis, siue ad orandum egredi. Cuius exemplis informati tempore
illo religiosi quique uiri ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum,
excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa et VIa sabbati ieiunium ad
nonam usque horam protelare. Numquam diuitibus honoris siue timoris gratia,
siqua delinquissent, reticebat; sed aspera illos inuectione corrigebat. Nullam
potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset,
umquam dare solebat, sed ea potius, quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum
largiebantur, uel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, uel ad redemtionem
eorum, qui iniuste fuerant uenditi, dispensabat. Denique multos, quos pretio
dato redemerat, redemtos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem
usque gradum erudiendo atque instituendo prouexit.
Ferunt autem,
quia, cum de prouincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi
suaeque genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris
animi uir, qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret, nec
libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conuentu seniorum
rettulerit, quia nil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo
quod essent homines indomabiles, et durae ac barbarae mentis. At illi, ut
perhibent, tractatum magnum in concilio, quid esset agendum, habere coeperunt;
desiderantes quidem genti, quam petebantur, saluti esse, sed de non recepto,
quem miserant, praedicatore dolentes. Tum ait Aedan, nam et ipse concilio
intererat, ad eum, de quo agebatur, sacerdotem: ‘Uidetur mihi, frater, quia
durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam
disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti
uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta
sufficerent.’ Quo audito omnium, qui considebant, ad ipsum ora et oculi
conuersi, diligenter, quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum
episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt,
qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probabatur
inbutus; sicque illum ordinantes ad praedicandum miserunt. Qui ubi tempus
accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum et ceteris
uirtutibus ornatus apparuit.
|