[7] EO tempore gens Occidentalium
Saxonum, qui antiquitus Geuissae uocabantur, regnante Cynigilso fidem Christi
suscepit, praedicante illis uerbum Birino episcopo, quicum consilio papae
Honorii uenerat Brittaniam, promittens quidem se illo praesente in intimis
ultra Anglorum partibus, quo nullus doctor praecessisset, sanctae fidei semina
esse sparsurum. Unde et iussu eiusdem pontificis per Asterium Genuensem
episcopum in episcopatus consecratus est gradum. Sed Brittaniam perueniens, ac
primum Geuissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inueniret,
utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare, quam ultra progrediens
eos, quibus praedicare deberet, inquirere.
Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, cum
rex ipse cathecizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc
temporis sanctissimum ac uictoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum
adfuisse, eumque de lauacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus et Deo
digno consortio, cuius erat filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda
generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium. Donauerunt autem ambo reges
eidem episcopo ciuitatem, quae uocatur Dorcic, ad faciendum inibi sedem
episcopalem; ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad Dominum pio eius
labore populis aduocatis, migrauit ad Dominum, sepultusque est in eadem
ciuitate, et post annos multos, Haedde episcopatum agente, translatus inde in
Uentam ciuitatem, atque in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus
est.
Defuncto
autem et rege, successit in regnum filius eius Coinualch, qui et fidem ac
sacramenta regni caelestis suscipere rennuit, et non multo post etiam regni
terrestris potentiam perdidit. Repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum,
quam duxerat, aliam accepit uxorem; ideoque bello petitus, ac regno priuatus ab
illo, secessit ad regem Orientalium Anglorum, cui nomen erat Anna; apud quem
triennio exulans fidem cognouit ac suscepit ueritatis. Nam et ipse, apud quem exulabat, rex erat uir bonus, et bona ac sancta
sobole felix, ut in sequentibus docebimus.
Cum uero
restitutus esset in regnum Coinualch, uenit in prouinciam de Hibernia pontifex
quidam nomine Agilberctus, natione quidem Gallus, sed tunc legendarum gratia
scripturarum in Hibernia non paruo tempore demoratus, coniunxitque se regi,
sponte ministerium praedicandi assumens. Cuius eruditionem atque industriam
uidens rex, rogauit eum, accepta ibi sede episcopali, suae gentis manere
pontificem; qui precibus eius adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali
iure praefuit. Tandem rex, qui Saxonum tantum linguam nouerat, pertaesus
barbarae loquellae, subintroduxit in prouinciam alium suae linguae episcopum,
uocabulo Uini, et ipsum in Gallia ordinatum; diuidensque in duas parrochias
prouinciam, huic in ciuitate Uenta, quae a gente Saxonum Uintancæstir
appellatur, sedem episcopatus tribuit; unde offensus grauiter Agilberctus, quod
haec ipso inconsulto ageret rex, rediit Galliam, et accepto episcopatu
Parisiacae ciuitatis, ibidem senex ac plenus dierum obiit. Non multis autem
annis post abscessum eius a Brittania transactis, pulsus est et Uini ab eodem
rege de episcopatu; qui secedens ad regem Merciorum uocabulo Uulfheri, emit
pretio ab eo sedem Lundoniae ciuitatis, eiusque episcopus usque ad uitae suae
terminum mansit. Sicque prouincia Occidentalium Saxonum tempore non pauco
absque praesule fuit.
Quo etiam
tempore rex praefatus ipsius gentis, grauissimis regni sui damnis saepissime ab
hostibus adflictus, tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem perfidia regno
pulerit, fides agnita Christi in regnum reuocauerit; intellexitque, quod etiam
tunc destituta pontifice prouincia recte pariter diuino fuerit destituta
praesidio. Misit ergo legatarios in Galliam ad Agilberctum, summissa illum
satisfactione deprecans ad episcopatum suae gentis redire. At ille se excusans,
et uenire non posse contestans, quia episcopatu propriae ciuitatis ac
parrochiae teneretur adstrictus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii,
misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei, si uellet,
ordinaretur episcopus; dicens, quod ipse eum dignum esse episcopatu iudicaret.
Quo honorifice a populo et a rege suscepto, rogauerunt Theodorum, tunc
archiepiscopum Doruuernensis ecclesiae, ipsum sibi antistitem consecrari; qui
consecratus in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica
sanctione solus sedulo moderamine gessit.
|