[8]
ANNO dominicae incarnationis DCXL, Eadbald rex Cantuariorum transiens ex hac
uita, Earconbercto filio regni gubernacula reliquit; quae ille suscepta XXIIII
annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic primus regum Anglorum in toto
regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium XL dierum obseruari
principali auctoritate praecepit. Quae ne facile a quopiam posset contemni, in
transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit. Cuius filia Earcongotæ,
ut condigna parenti suboles, magnarum fuit uirgo uirtutum, seruiens Domino in
monasterio, quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima
uocabulo Fara, in loco, qui dicitur in Brige. Nam eo tempore necdum multis in
regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Brittania monachicae
conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant; sed et
filias suas eisdem erudiendas, ac sponso caelesti copulandas mittebant; maxime
in Brige, et in Cale, et in Andilegum monasterio; inter quas erat Saethryd,
filia uxoris Annae regis Orientalium Anglorum, cuius supra meminimus, et filia
naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae utraque cum esset peregrina, prae
merito uirtutum eiusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. Cuius
regis filia maior Sexburg, uxor Earconbercti regis Cantuariorum, habuit filiam
Earcongotam, de qua sumus dicturi.
Huius autem
uirginis Deo dicatae multa quidem ab incolis loci illius solent opera uirtutum
et signa miraculorum usque hodie narrari. Uerum nos de transitu tantum illius,
quo caelestia regna petiit, aliquid breuiter dicere sufficiat.
Inminente
ergo die suae uocationis, coepit circuire in monasterio casulas infirmarum
Christi famularum, earumque uel maxime, quae uel aetate prouectae, uel
probitate erant morum insigniores. Quarum se omnium precibus humiliter
commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse
futurum. Quam uidelicet reuelationem huiusmodi esse perhibebat: uidisse se
albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare; hosque a se interrogatos,
quid quaererent, aut quid ibi uellent, respondisse, quod ob hoc illo fuerint
destinati, ut aureum illud nomisma, quod eo de Cantia uenerat, secum
adsumerent. Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est incipiente aurora,
praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de
fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se
concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi
plurimae multitudinis monasterium ingredientis; unde mox egressi dignoscere
quid esset, uiderunt lucem caelitus emissam fuisse permaximam, quae sanctam
illam animam carnis uinculis absolutam ad aeterna patriae caelestis gaudia
ducebat. Addunt et alia, quae ipsa nocte in monasterio eodem diuinitus fuerint
ostensa miracula; sed haec nos ad alia tendentes, suis narrare permittimus.
Sepultum est autem corpus uenerabile uirginis et sponsae Christi in ecclesia
beati protomartyris Stephani; placuitque post diem tertium, ut lapis, quo
monumentum tegebatur, amoueretur, et altius ipso in loco reponeretur; quod dum
fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui
adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse uiderentur
aperta.
Sed et matertera
eius, de qua diximus, Aedilberg, et ipsa Deo dilectam perpetuae uirginitatis
gloriam in magna corporis continentia seruauit; quae cuius esset uirtutis,
magis post mortem claruit. Cum enim esset abbatissa, coepit facere in
monasterio suo ecclesiam in honorem omnium apostolorum, in qua suum corpus
sepelliri cupiebat. Sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, illa ne
hoc perficeret, morte praerepta est, et in ipso ecclesiae loco, ubi
desiderabat, condita. Post cuius mortem, fratribus alia magis curantibus,
intermissum est hoc aedificium annis VII, quibus conpletis statuerunt ob
nimietatem laboris, huius structuram ecclesiae funditus relinquere, ossa uero
abbatissae illo de loco eleuata, in aliam ecclesiam, quae esset perfecta ac
dedicata, transferre. Et aperientes sepulchrum eius, ita intemeratum corpus
inuenere, ut a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune; et ita denuo
lotum, atque aliis uestibus indutum transtulerunt illud in ecclesiam beati
Stephani martyris. Cuius uidelicet natalis ibi solet in magna gloria celebrari
die Nonarum Iuliarum.
|