[9]
REGNAUIT autem Osuald christianissimus rex Nordanhymbrorum VIIII annos,
adnumerato etiam illo, quem et feralis impietas regis Brettonum, et apostasia
demens regum Anglorum detestabilem fecerat. Siquidem, ut supra docuimus,
unanimo omnium consensu firmatum est, ut nomen et memoria apostatarum de
catalogo regum Christianorum prorsus aboleri deberet, neque aliquis regno eorum
annus adnotari. Quo conpleto annorum curriculo occisus est, commisso graui
proelio, ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum, a quo et prodecessor
eius Aeduini peremtus fuerat, in loco, qui lingua Anglorum nuncupatur
Maserfelth, anno aetatis suae XXXVIII., die quinto mensis Augusti.
Cuius quanta fides in Deum, quae deuotio mentis
fuerit, etiam post mortem uirtutum miraculis claruit. Namque in loco, ubi pro
patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et
hominum et pecorum celebrari non desinunt. Unde contigit, ut puluerem ipsum,
ubi corpus eius in terram conruit, multi auferentes et in aquam mittentes suis
per haec infirmis multum commodi adferrent. Qui uidelicet mos adeo increbruit,
ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam
reddiderit. Nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper, dum
uiueret, infirmis et pauperibus consulere, elimosynas dare, opem ferre non
cessabat. Et multa quidem in loco illo uel de puluere loci illius facta
uirtutum miracula narrantur; sed nos duo tantum, quae a maioribus audiuimus,
referre satis duximus.
Non multo
post interfectionem eius exacto tempore, contigit, ut quidam equo sedens iter
iuxta locum ageret illum; cuius equus subito lassescere, consistere, caput in
terram declinare, spumas ex ore demittere, et, augescente dolore nimio, in
terram coepit ruere. Desiluit eques, et stramime subtracto coepit expectare
horam, qua aut melioratum reciperet iumentum, aut relinqueret mortuum. At ipsum
diu graui dolore uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente
uolutando deuenit in illud loci, ubi rex memorabilis occubuit. Nec mora,
quiescente dolore cessabat ab insanis membrorum motibus, et consueto equorum
more, quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere,
statimque exsurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere
coepit.
Quo ille
uiso, ut uir sagacis ingenii, intellexit aliquid mirae sanctitatis huic loco,
quo equus est curatus, inesse; et posito ibi signo, non multo post ascendit
equum, atque ad hospitium, quo proposuerat, accessit; quo dum adueniret,
inuenit puellam ibi neptem patris familias longo paralysis morbo grauatam; et
cum familiares domus illius de acerba puellae infirmitate ipso praesente
quererentur, coepit dicere ille de loco, ubi caballus suus esset curatus. Quid
multa? inponentes eam carro, duxerunt ad locum, ibidemque deposuerunt. At illa
posita in loco obdormiuit parumper; et ubi euigilauit, sanatam se ab illa
corporis dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lauit faciem, crines
conposuit, caput linteo cooperuit, et cum his, qui se adduxerant, sana pedibus
incedendo reuersa est.
|