[10]
EODEM tempore uenit alius quidam de natione Brettonum, ut ferunt, iter faciens
iuxta ipsum locum, in quo praefata erat pugna conpleta; et uidit unius loci
spatium cetero campo uiridius ac uenustius; coepitque sagaci animo conicere,
quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia
ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus. Tulit itaque
de puluere terrae illius secum inligans in linteo, cogitans, quod futurum erat,
quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret; et pergens itinere suo
peruenit ad uicum quendam uespere, intrauitque in domum, in qua uicani
caenantes epulabantur; et susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad
conuiuium, adpendens linteolum cum puluere, quem adtulerat, in una posta
parietis. Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne
in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat
uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri. Quod cum repente
conuiuae terrore confusi conspicerent, fugerunt foras nil ardenti domui et
iamiamque periturae prodesse ualentes. Consumpta ergo domu flammis, posta
solummodo, in qua puluis ille inclusus pendebat, tuta ab ignibus et intacta
remansit. Qua uisa uirtute mirati sunt ualde; et perquirentes subtilius,
inuenerunt, quia de illo loco adsumptus erat puluis, ubi regis Osualdi sanguis
fuerat effusus. Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis, multi
per dies locum frequentare illum, et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque
coeperunt.
|