[11]
INTER quae nequaquam silentio praetereundum reor, quid uirtutis ac miraculi
caelestis fuerit ostensum, cum ossa eius inuenta, atque ad ecclesiam, in qua
nunc seruantur, translata sunt. Factum est autem hoc per industriam reginae
Merciorum Osthrydae, quae erat filia fratris eius, id est Osuiu, qui post illum
regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus.
Est monasterium
nobile in prouincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo
Aedilredo multum diligebat, uenerabatur, excolebat, in quo desiderabat
honoranda patrui sui ossa recondere. Cumque uenisset carrum, in quo eadem ossa
ducebantur, incumbente uespera, in monasterium praefatum, noluerunt ea, qui
erant in monasterio, libenter excipere; quia etsi sanctum eum nouerant, tamen,
quia de alia prouincia ortus fuerat, et super eos regnum acceperat, ueteranis
eum odiis etiam mortuum insequebantur. Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiae
adlatae foris permanerent, tentorio tantum maiore supra carrum, in quo inerant,
extenso. Sed miraculi caelestis ostensio, quam reuerenter eae suscipiendae a
cunctis fidelibus essent, patefecit. Nam tota ea nocte columna lucis a carro
illo ad caelum usque porrecta, omnibus pene eiusdem LindissÆ prouinciae locis
conspicua stabat. Unde mane facto fratres monasterii illius, qui pridie
abnuerant, diligenter ipsi petere coeperunt, ut apud se eaedem sanctae ac Deo
dilectae reliquiae conderentur. Lota igitur ossa intulerunt in thecam, quam in
hoc praeparauerant, atque in ecclesia iuxta honorem congruum posuerunt; et ut
regia uiri sancti persona memoriam haberet aeternam, uexillum eius super tumbam
auro et purpura conpositum adposuerunt, ipsamque aquam, in qua lauerant ossa,
in angulo sacrarii fuderunt. Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quae
lauacrum uenerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones
gratiae salutaris haberet effectum.
Denique
tempore sequente, cum praefata regina in eodem monasterio moraretur, uenit ad
salutandam eam abbatissa quaedam uenerabilis, quae usque hodie superest,
uocabulo Aedilhild, soror uirorum sanctorum Aediluini et Alduini, quorum prior
episcopus in Lindissi prouincia, secundus erat abbas in monasterio, quod
uocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat. Cum ergo
ueniens illo loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo
exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias eius ad caelum usque
altam uidisset, adiecit regina, quia de puluere pauimenti, in quo aqua lauacri
illius effusa est, multi iam sanati essent infirmi. At illa petiit sibi
portionem pulueris salutiferi dari; et accipiens inligatum panno condidit in
capsella, et rediit. Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo
monasterio, uenit illic quidam hospes, qui solebat nocturnis saepius horis
repente ab inmundo spiritu grauissime uexari. Qui cum benigne susceptus post
caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus
frendere, spumare, et diuersis motibus coepit membra torquere. Cumque a nullo
uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium
nuntiauit abbatissae. At illa
aperiens ianuam monasterii, exiuit ipsa cum una sanctimonialium feminarum ad
locum uirorum, et euocans presbyterum, rogauit secum uenire ad patientem. Ubi
cum uenientes uiderent multos adfuisse, qui uexatum tenere, et motus eius
insanos conprimere conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos, et
quaeque poterat, pro sedando miseri furore agebat. Sed nec ipse, quamuis multum
laborans, proficere aliquid ualebat. Cumque nil salutis furenti superesse
uideretur, repente uenit in mentem abbatissae puluis ille praefatus; statimque
iussit ire ministram, et capsellam, in qua erat, adducere. Et cum illa
adferens, quae iussa est, intraret atrium domus, in cuius interioribus
daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus
deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit.
‘Conticuere
omnes, intentique ora tenebant,’
quem res exitum haberet, solliciti exspectantes. Et
post aliquantum horae spatium resedit qui uexabatur, et grauiter suspirans:
‘Modo,’ inquit, ‘sanum sapio, recepi enim sensum animi mei.’ At illi sedulo
sciscitabantur, quomodo hoc contigisset. Qui ait: ‘Mox ut uirgo haec cum
capsella, quam portabat, adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes,
qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto nusquam conparuerunt.’ Tunc dedit ei
abbatissa portiunculam de puluere illo, et sic data oratione a presbytero,
noctein illam quietissimam duxit; neque aliquid ex eo tempore nocturni timoris
aut uexationis ab antiquo hoste pertulit.
|