[12]
SEQUENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium
incommodo grauiter uexatus. Qui cum die quadam sollicitus horam accessionis
exspectaret, ingressus ad eum quidam de fratribus: ‘Uis,’ inquit, ‘mi nate,
doceam te, quomodo cureris ab huius molestia langoris? Surge, ingredere
ecclesiam, et accedens ad sepulchrum Osualdi, ibi reside, et quietus manens
adhere tumbae. Uide, ne exeas inde, nec de loco mouearis, donec hora
recessionis febrium transierit. Tunc ipse intrabo, et educam te inde.’ Fecit,
ut ille suaserat; sedentemque ad tumbam sancti infirmitas tangere nequaquam
praesumsit; quin in tantum timens aufugit, ut nec secunda die, nec tertia,
neque umquam exinde eum auderet contingere. Quod ita esse gestum, qui referebat
mihi, frater inde adueniens adiecit, quod eo adhuc tempore, quo mecum loquebatur,
superesset in eodem monasterio iam iuuenis ille, in quo tunc puero factum erat
hoc miraculum sanitatis. Nec mirandum preces regis illius iam cum Domino
regnantis multum ualere apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula
tenens, magis pro aeterno regno semper laborare ac deprecari solebat.
Denique
ferunt, quia a tempore matutinae laudis saepius ad diem usque in orationibus
persteterit, atque ob crebrum morem orandi, siue gratias agendi Domino semper
ubicumque sedens, supinas super genua sua manus habere solitus sit. Uulgatum
est autem, et in consuetudinem prouerbii uersum, quod etiam inter uerba
orationis uitam finierit. Nam cum armis et hostibus circumseptus iamiamque
uideret se esse perimendum, orauit pro animabus exercitus sui. Unde dicunt in prouerbio:
‘Deus miserere animabus, dixit Osuald cadens in terram.’
Ossa igitur
illius translata et condita sunt in monasterio, quo diximus. Porro caput et
manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus
suspendi. Quo post annum deueniens cum exercitu successor regni eius Osuiu
abstulit ea, et caput quidem in cymiterio Lindisfarnensis ecclesiae, in regia
uero ciuitate manus cum brachiis condidit.
|