[13]
NEC solum inclyti fama uiri Brittaniae fines lustrauit uniuersos, sed etiam
trans oceanum longe radios salutiferae lucis spargens, Germaniae simul et
Hiberniae partes attigit. Denique reuerentissimus antistes Acca solet referre,
quia, cum Romam uadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum
Uilbrordum cum suo antistite Uilfrido moraretur, crebro eum audierit de
mirandis, quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi regis in illa prouincia
gesta fuerint, narrare. Sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro
aeterna patria duceret uitam, rumorem sanctitatis illius in ea quoque insula
longe lateque iam percrebruisse ferebat; e quibus unum, quod inter alia
rettulit, miraculum praesenti nostrae historiae inserendum credidimus.
‘Tempore,’
inquit, ‘mortalitatis, quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit,
percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere
Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae
saluationis nihil omnino studii et industriae gerens. Qui cum se morti proximum
uideret, timere coepit et pauere, ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni
claustra raperetur, clamauitque me, cum essem in uicinia positus, et inter egra
tremens suspiria, flebili uoce talia mecum querebatur: “Uides,” inquit, “quia
iamiamque crescente corporis molestia ad articulum subeundae mortis conpellor;
nec dubito me post mortem corporis statim ad perpetuam animae mortem rapiendum,
ac infernalibus subdendum esse tormentis; quia tempore non pauco inter studia
diuinae lectionis, uitiorum potius inplicamentis, quam diuinis solebam seruire
mandatis. Inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua uiuendi spatia
donauerit, uitiosos mores corrigere, atque ad imperium diuinae uoluntatis totam
ex integro mentem uitamque transferre. Uerum noui non hoc esse meriti mei, ut
indutias uiuendi uel accipiam, uel me accepturum esse confidam, nisi forte
misero mihi et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter
seruierunt, propitiari dignatus fuerit. Audiuimus autem, et fama est
creberrima, quia fuerit in gente uestra rex mirandae sanctitatis, uocabulo
Osuald, cuius excellentia fidei et uirtutis, etiam post mortem, uirtutum
frequentium operatione claruerit; precorque, si aliquid reliquiarum illius
penes te habes, adferas mihi, si forte mihi Dominus per eius meritum misereri
uoluerit.” At ego respondi: “Habeo quidem de ligno, in quo caput eius occisi a
paganis infixum est; et, si firmo corde credideris, potest diuina pietas per
tanti meritum uiri et huius uitae spatia longiora concedere, et ingressu te
uitae perennis dignum reddere.” Nec moratus
ille integram se in hoc habere fidem respondebat.
‘Tum benedixi aquam, et astulam roboris praefati
inmittens obtuli egro potandum. Nec mora, melius habere coepit, et conualescens
ab infirmitate, multo deinceps tempore uixit; totoque ad Deum corde et opere
conuersus, omnibus, ubicumque perueniebat, clementiam pii Conditoris et fidelis
eius famuli gloriam praedicabat.’
|