[14]
TRANSLATO ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro
eo frater eius Osuiu, iuuenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII
laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem eius
occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et
a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.
Cuius anno
secundo, hoc est ab incarnatione dominica anno DCXLIIII, reuerentissimus pater
Paulinus, quondam quidem Eburacensis, sed tunc Hrofensis episcopus ciuitatis,
transiuit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die; qui X et VIIII annos, menses
duos, dies XXI episcopatum tenuit; sepultusque est in secretario beati apostoli
Andreae, quod rex Aedilberct a fundamentis in eadem Hrofi ciuitate construxit.
In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar, oriundum quidem de
gente Cantuariorum, sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum.
Habuit autem
Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiae dignitatis, uocabulo Osuini,
de stirpe regis Aeduini, hoc est filium Osrici, de quo supra rettulimus, uirum
eximiae pietatis et religionis; qui prouinciae Derorum septem annis in maxima
omnium rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus praefuit. Sed nec cum eo
ille, qui ceteram Transhumbranae gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum
prouinciam, regebat, habere pacem potuit; quin potius, ingrauescentibus causis
dissensionum, miserrima hunc caede peremit. Siquidem congregato contra inuicem
exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non
posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi,
seruare se ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum, quem congregauerat, ac
singulos domum redire praecepit a loco, qui uocatur UilfarÆsdun, id est mons
Uilfari, et est a uico Cataractone X ferme milibus passuum contra solstitialem
occasum secretus; diuertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidissimo, nomine
Tondheri, celandus in domum comitis Hunualdi, quem etiam ipsum sibi amicissimum
autumabat. Sed heu, pro dolor! longe aliter erat; nam ab eodem comite proditum
eum Osuiu cum praefato ipsius milite per praefectum suum Ediluinum detestanda
omnibus morte interfecit. Quod factum est die XIIIa Kalendarum Septembrium,
anno regni eius nono, in loco, qui dicitur Ingetlingum; ubi postmodum,
castigandi huius facinoris gratia, monasterium constructum est; in quo pro
utriusque regis, et occisi uidelicet, et eius, qui occidere iussit, animae
redemtione cotidie Domino preces offerri deberent.
Erat autem
rex Osuini et aspectu uenustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et
moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus,
largus; unde contigit, ut ob regiam eius et animi, et uultus, et meritorum
dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad eius ministerium de cunctis
prope prouinciis uiri etiam nobilissimi concurrerent. Cuius inter ceteras
uirtutis et modestiae, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam
maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.
Donauerat
equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel
amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam
peragere posset. Cui cum paruo interiecto tempore pauper quidam occurreret
elimosynam petens, desiliens ille praecepit equum, ita ut erat stratus
regaliter, pauperi dari; erat enim multum misericors, et cultor pauperum, ac
uelut pater miserorum. Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte
ingressuri essent ad prandium: ‘Quid uoluisti, domine antistes, equum regium,
quem te conueniebat proprium habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos
uiliores plurimos, uel alias species, quae ad pauperum dona sufficerent,
quamuis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?’
Cui statim episcopus: ‘Quid loqueris,’ inquit, ‘rex? Numquid tibi carior est
ille filius equae, quam ille filius Dei?’ Quibus dictis intrabant ad
prandendum. Et episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex, uenerat enim
de uenatu, coepit consistens ad focum calefieri cum ministris; et repente inter
calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio
suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit,
postulans, ut sibi placatus esset, ‘quia numquam,’ inquit, ‘deinceps aliquid
loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei
tribuas.’ Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit
eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas
tristitiam deponeret. Dumque rex, iubente ac postulante episeopo, laetitiam
reciperet, coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem
effici. Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici eius non
nouerant, quare lacrimaretur, interrogasset: ‘Scio,’ inquit, ‘quia non multo
tempore uicturus est rex; numquam enim ante haec uidi humilem regem. Unde
animaduerto illum citius ex hac uita rapiendum; non enim digna est haec gens
talem habere rectorem.’ Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis
funere, de quo supra diximus, impleta sunt.
Sed et ipse
antistes Aidan non plus quam XIIo post occisionem regis, quem amabat, die, id
est pridie Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a
Domino praemia recepit.
|