[15]
QUI cuius meriti fuerit, etiam miraculorum signis internus arbiter edocuit, e
quibus tria memoriae causa ponere satis sit. Presbyter quidam, nomine Utta,
multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus
saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi
Osuio, filiam uidelicet Aeduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat
adducta; qui terrestri quidem itinere illo uenire, sed nauigio cum uirgine
redire disponebat, accessit ad episcopum Aidanum, obsecrans eum pro se suisque,
qui tantum iter erant adgressuri, Domino supplicare. Qui benedicens illos ac
Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum: ‘Scio,’ inquiens, ‘quia,
ubi nauem ascenderitis, tempestas uobis, et uentus contrarius superueniet; sed
tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in mare; et statim quiescentibus
uentis, serenitas maris uos laeta prosequetur, ac cupito itinere domum
remittet.’ Quae cuncta, ut praedixerat antistes, ex ordine conpleta sunt; et
quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare
missis nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant. Cumque
uerrentibus undique et inplere incipientibus nauem fluctibus, mortem sibi omnes
inminere, et iamiamque adesse uiderent, tandem presbyter reminiscens uerba
antistitis, adsumta ampulla misit de oleo in pontum, et statim, ut praedictum
erat, suo quieuit a feruore. Sicque factum
est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et
per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens,
sopiuerit. Cuius ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus
mihi nostrae ecclesiae presbyter, Cynimund uocabulo, narrauit, qui se hoc ab
ipso Utta presbytero, in quo et per quem conpletum est, audisse perhibebat.
|