HISTORIAM
gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi
desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad
transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; satisque studium
tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae uerbis
aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis siue dictis, et
maxime nostrae gentis uirorum inlustrium, curam uigilanter impendis. Siue enim
historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus
instigatur; seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius
auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad
exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur. Quod ipsum
tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi
simul et eis, quibus te regendis diuina praefecit auctoritas, ob generalis
curam salutis latius propalari desideras. Ut autem in his, quae scripsi, uel
tibi, uel ceteris auditoribus siue lectoribus huius historiae occasionem
dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breuiter intimare
curabo.
Auctor ante
omnes atque adiutor opusculi huius Albinus abba reuerentissimus, uir per omnia
doctissimus, extitit; qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro
archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque eruditissimis,
institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia, uel etiam in
contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, uel monimentis
litterarum, uel seniorum traditione cognouerat; et ea mihi de his, quae memoria
digna uidebantur, per religiosum Lundoniensis ecclesiae presbyterum Nothelmum,
siue litteris mandata, siue ipsius Nothelmi uiua uoce referenda, transmisit.
Qui uidelicet Nothelmus postea Romam ueniens, nonnullas ibi beati Gregorii
papae simul et aliorum pontificum epistulas, perscrutato eiusdem sanctae
ecclesiae Romanae scrinio, permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest
Gregorii pontificis, inuenit, reuersusque nobis nostrae historiae inserendas
cum consilio praefati Albini reuerentissimi patris adtulit. A principio itaque
uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex
priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus.
Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per
discipulos beati papae Gregorii, siue successores eorum, uel sub quibus regibus
gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus,
perferente, cognouimus. Qui etiam prouinciae Orientalium simul et Occidentalium
Saxonum, nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus
praesulibus, uel quorum tempore regum gratiam euangelii perceperint, nonnulla
mihi ex parte prodiderunt. Denique
hortatu praecipue ipsius Albini, ut hoc opus adgredi auderem, prouocatus sum.
Sed et Danihel reuerentissimus Occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque
superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica prouinciae ipsius, simul et
proxima illi Australium Saxonum, nec non et Uectae insulae litteris mandata
declarauit. Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi
sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat,
peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat,
recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit,
diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Læstingaeu
cognominatur, agnouimus. Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta
ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione priorum, partim reuerentissimi
abbatis Esi relatione conperimus. At uero in prouincia Lindissi, quae sint
gesta erga fidem Christi, quaeue successio sacerdotalis extiterit, uel litteris
reuerentissimi antistitis Cynibercti uel aliorum fidelium uirorum uiua uoce
didicimus. Quae autem in Nordanhymbrorum prouincia, ex quo tempore fidem
Christi perceperunt, usque ad praesens per diuersas regiones in ecclesia sint
acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium, qui haec scire
uel meminisse poterant, adsertione cognoui, exceptis his, quae per me ipsum
nosse poteram. Inter quae notandum, quod ea, quae de sanctissimo patre et
antistite Cudbercto, uel in hoc uolumine, uel in libello gestorum ipsius
conscripsi, partim ex eis, quae de illo prius a fratribus ecclesiae
Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi, simpliciter fidem historiae, quam
legebam, accommodans, partim uero ea, quae certissima fidelium uirorum
adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curaui.
Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his, quae scripsimus, aliter quam
se ueritas habet, posita reppererit, non hoc nobis imputet, qui, quod uera lex
historiae est, simpliciter ea, quae fama uulgante collegimus, ad instructionem
posteritatis litteris mandare studuimus.
Praeterea
omnes, ad quos haec eadem historia peruenire potuerit nostrae nationis,
legentes siue audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et
mentis et corporis apud supernam clementiam saepius interuenire meminerint; et
in suis quique prouinciis hanc mihi suae remunerationis uicem rependant, ut,
qui de singulis prouinciis siue locis sublimioribus, quae memoratu digna atque
incolis grata credideram, diligenter adnotare curaui, apud omnes fructum piae
intercessionis inueniam.
|