[16]
ALIUD eiusdem patris memorabile miraculum ferunt multi, qui nosse potuerunt.
Nam tempore episcopatus eius, hostilis Merciorum exercitus Penda duce
Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque deuastans peruenit ad urbem
usque regiam, quae ex Bebbae quondam reginae uocabulo cognominatur, eamque,
quia neque armis neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est;
discissisque uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo plurimam congeriem
trabium, tignorum, parietum, uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna
altitudine circumdedit a parte, quae terrae est contigua, et dum uentum
oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est. Quo tempore
reuerentissimus antistes Aidan in insula Farne, quae duobus ferme milibus
passuum ab urbe procul abest, morabatur. Illo enim saepius secretae orationis
et silentii causa secedere consuerat; denique usque hodie locum sedis illius
solitariae in eadem insula solent ostendere. Qui cum uentis ferentibus globos
ignis ac fumum supra muros urbis exaltari conspiceret, fertur eleuatis ad
caelum oculis manibusque cum lacrimis dixisse: ‘Uide, Domine, quanta mala facit
Penda.’ Quo dicto statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant, flammarum
incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, inpugnare ultra
urbem cessarent, quam diuinitus iuuari cognouerant.
|