[17]
HUNC cum dies mortis egredi e corpore cogeret, conpletis annis episcopatus sui
XVII erat in uilla regia non longe ab urbe, de qua praefati sumus. In hac enim
habens ecclesiam et cubiculum, saepius ibidem diuerti ac manere, atque inde ad
praedicandum circumquaque exire consueuerat; quod ipsum et in aliis uillis
regiis facere solebat, utpote nil propriae possessionis, excepta ecclesia sua
et adiacentibus agellis habens. Tetenderunt ergo ei egrotanti tentorium ad
occidentalem ecclesiae partem, ita ut ipsum tentorium parieti hereret
ecclesiae. Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro
munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum. Obiit autem septimo
decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Cuius corpus mox
inde translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in cymiterio fratrum
sepultum est. At interiecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica
maior, atque in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata, illo ossa
eius translata, atque ad dexteram altaris iuxta uenerationem tanto pontifice
dignam condita sunt.
Successit
uero ei in episcopatum Finan, et ipse illo ab Hii Scottorum insula ac
monasterio destinatus, ac tempore non pauco in episcopatu permansit. Contigit
autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu haec in
loca perueniens, cum cuncta, quae poterat, ferro flammaque perderet, uicus
quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis
absumeretur. Sed mirum in modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab
ignibus circum cuncta uorantibus absumi non potuit. Quo clarescente miraculo,
mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est
parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita. Rursumque peracto tempore
aliquanto, euenit per culpam incuriae uicum eundem et ipsam pariter ecclesiam
ignibus consumi. Sed ne tunc quidem eandem tangere flamma destinam ualebat; et
cum magno utique miraculo ipsa eius foramina ingrediens, quibus aedificio erat
adfixa, perederet, ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur. Unde tertio
aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum
domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt,
ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent.
Constatque multos ex eo tempore gratiam sanitatis in eodem loco consecutos;
quin etiam astulis ex ipsa destina excisis, et in aquam missis, plures sibi
suisque langorum remedia conquisiere.
Scripsi autem
haec de persona et operibus uiri praefati; nequaquam in eo laudans aut eligens
hoc, quod de obseruatione paschae minus perfecte sapiebat; immo hoc multum
detestans, sicut in libro, quem de temporibus conposui, manifestissime probaui;
sed quasi uerax historicus, simpliciter ea, quae de illo siue per illum sunt
gesta, describens, et quae laude sunt digna in eius actibus laudans, atque ad
utilitatem legentium memoriae commendans; studium uidelicet pacis et caritatis,
continentiae et humilitatis; animum irae et auaritiae uictorem, superbiae simul
et uanae gloriae contemtorem; industriam faciendi simul et docendi mandata
caelestia, solertiam lectionis et uigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam,
redarguendi superbos ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes
recreandi uel defendendi clementiam. Qui, ut breuiter multa conprehendam,
quantum ab eis, qui illum nouere, didicimus, nil ex omnibus, quae in
euangelicis uel apostolicis siue propheticis litteris facienda cognouerat,
praetermittere, sed cuncta pro suis uiribus operibus explere curabat. Haec in
praefato antistite multum conplector et amo, quia nimirum haec Deo placuisse
non ambigo. Quod autem pascha non suo tempore obseruabat, uel canonicum eius
tempus ignorans, uel suae gentis auctoritate ne agnitum sequeretur deuictus,
non adprobo nec laudo. In quo tamen hoc adprobo, quia in celebratione sui
paschae non aliud corde tenebat, uenerabatur, et praedicabat, quam quod nos; id
est, redemtionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in
caelos mediatoris Dei et hominum hominis Iesu Christi. Unde et hanc non, ut
quidam falso opinantur, XIIIIa luna in qualibet feria cum Iudaeis, sed die
dominica semper agebat, a luna XIIIIa usque ad XXam; propter fidem uidelicet
dominicae resurrectionis, quam una sabbati factam, propterque spem nostrae
resurrectionis, quam eadem una sabbati, quae nunc dominica dies dicitur,
ueraciter futuram cum sancta ecclesia credebat.
|