[18]
His temporibus regno Orientalium Anglorum, post Erpualdum Redualdi successorem,
Sigberct frater eius praefuit, homo bonus ac religiosus; qui dudum in Gallia,
dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lauacrum baptismi percepit, et
patriam reuersus, ubi regno potitus est, mox ea, quae in Galliis bene disposita
uidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua pueri litteris erudirentur;
iuuante se episcopo Felice, quem de Cantia acceperat, eisque pedagogos ac
magistros iuxta morem Cantuariorum praebente.
Tantumque rex
ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis,
et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat,
intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno
magis regno militare curaret. Quod dum multo tempore faceret, contigit gentem
Merciorum duce rege Penda aduersus Orientales Anglos in bellum procedere, qui,
dum se inferiores in bello hostibus conspicerent, rogauerunt Sigberctum ad
confirmandum militem secum uenire in proelium. Illo nolente ac contradicente,
inuitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos
militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse
fugam meditari. Sed ipse professionis suae non inmemor, dum opimo esset
uallatus exercitu, nonnisi uirgam tantum habere in manu uoluit: occisusque est
una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, caesus siue
dispersus exercitus.
Successor
autem regni eorum factus est Anna filius Eni de regio genere, uir optimus,
atque optimae genitor sobolis, de quibus in sequentibus suo tempore dicendum
est; qui et ipse postea ab eodem pagano Merciorum duce, a quo et prodecessores
eius, occisus est.
|