[19]
UERUM dum adhuc Sigberct regni infulas teneret, superuenit de Hibernia uir
sanctus nomine Furseus, uerbo et actibus clarus, sed et egregiis insignis
uirtutibus, cupiens pro Domino, ubicumque sibi oportunum inueniret, peregrinam
ducere uitam. Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus
est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens,
multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum
conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit.
Ubi quadam
infirmitate corporis arreptus, angelica meruit uisione perfrui, in qua
admonitus est coepto uerbi ministerio sedulus insistere, uigiliisque consuetis
et orationibus indefessus incumbere; eo quod certus sibi exitus, sed incerta
eiusdem exitus esset hora futura, dicente Domino: ‘Uigilate itaque, quia
nescitis diem neque horam.’ Qua uisione confirmatus, curauit locum monasterii,
quem a praefato rege Sigbercto acceperat, uelocissime construere, ac regularibus
instituere disciplinis. Erat autum monasterium siluarum et maris uicinitate
amoenum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id
est urbs Cnobheri, uocatur; quod deinde rex prouinciae illius Anna ac nobiles
quique augustioribus aedificiis ac donariis adornarunt.
Erat autem
uir iste de nobilissimo genere Scottorum, sed longe animo quam carne nobilior.
Ab ipso tempore pueritiae suae curam non modicam lectionibus sacris simul et
monasticis exhibebat disciplinis, et, quod maxime sanctos decet, cuncta, quae
agenda didicerat, sollicitus agere curabat.
Quid multa?
Procedente tempore et ipse sibi monasterium, in quo liberius caelestibus
studiis uacaret, construxit; ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita
eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore; et a uespera usque
ad galli cantum corpore exutus, angelicorum agminum et aspectus intueri, et
laudes beatas meruit audire. Referre autem erat solitus, quod aperte eos inter
alia resonare audiret: ‘Ibunt sancti de uirtute in uirtutem’; et iterum:
‘Uidebitur Deus deorum in Sion.’ Qui reductus in corpore, et die tertia rursum
eductus, uidit non solum maiora beatorum gaudia, sed et maxima malignorum
spirituum certamina, qui crebris accusationibus inprobi iter illi caeleste intercludere
contendebant; nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant. De
quibus omnibus siqui plenius scire uult (id est, quanta fraudis solertia
daemones et actus eius, et uerba superflua, et ipsas etiam cogitationes quasi
in libro descriptas replicauerint; quae ab angelis sanctis, quae a uiris iustis
sibi inter angelos apparentibus laeta uel tristia cognouerit), legat ipsum, de
quo dixi, libellum uitae eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis
accipiet.
In quibus
tamen unum est, quod et nos in hac historia ponere multis commodum duximus. Cum
ergo in altum esset elatus, iussus est ab angelis, qui eum ducebant, respicere,
in mundum. At ille oculos in inferiora deflectens, uidit quasi uallem
tenebrosam subtus se in imo positam. Uidit et quattuor ignes in aere non multo
ab inuicem spatio distantes. Et interrogans angelos, qui essent hi ignes,
audiuit hos esse ignes, qui mundum succendentes essent consumturi. Unum
mendacii, cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare nos Satanae et omnibus
operibus eius promisimus, minime inplemus; alterum cupiditatis, cum mundi
diuitias amori caelestium praeponimus; tertium dissensionis, cum animos
proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus; quartum
impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus. Crescentes uero paulatim ignes usque ad inuicem sese
extenderunt, atque in inmensam adunati sunt flammam. Cumque
adpropinquassent, pertimescens ille dicit angelo: ‘Domine, ecce ignis mihi
adpropinquat.’ At ille: ‘Quod non incendisti,’ inquit, ‘non ardebit in te; nam
etsi terribilis iste ac grandis esse rogus uidetur, tamen iuxta merita operum
singulos examinat; quia uniuscuiusque cupiditas in hoc igni ardebit. Sicut enim
quis ardet in corpore per inlicitam uoluptatem, ita solutus corpore ardebit per
debitam poenam.’ Tunc uidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque
uisione ductores adfuerunt, praecedentem ignes flammae diuidere, et duos ab
utroque latere circumuolantes ab ignium se periculo defendere. Uidit autem et
daemones per ignem uolantes incendia bellorum contra iustos struere. Sequuntur
aduersus ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum bonorum,
copiosior caelestium agminum uisio; sed et uirorum de sua natione sanctorum,
quos olim sacerdotii gradu non ignobiliter potitos, fama iam uulgante,
conpererat; a quibus non pauca, quae uel ipsi, uel omnibus, qui audire uellent,
multum salubria essent, audiuit. Qui cum uerba finissent, et cum angelicis
spiritibus ipsi quoque ad caelos redirent, remanserunt cum beato Furseo tres
angeli, de quibus diximus, qui eum ad corpus referrent. Cumque praefato igni
maximo adpropiarent, diuisit quidem angelus, sicut prius, ignem flammae. Sed
uir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas ianuam peruenit, arripientes
inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactauerunt in eum, et
contingentes humerum maxillamque eius incenderunt; cognouitque hominem, et,
quia uestimentum eius morientis acceperit, ad memoriam reduxit. Quem angelus
sanctus statim adprehendens in ignem reiecit. Dicebatque hostis malignus:
‘Nolite repellere, quem ante suscepistis; nam sicut bona eius peccatoris
suscepistis, ita et de poenis eius participes esse debetis.’ Contradicens angelus: ‘Non,’inquit, ‘propter
auaritiam, sed propter saluandam eius animam suscepit’; cessauitque ignis. Et
conuersus ad eum angelus: ‘Quod incendisti,’ inquit, ‘hoc arsit in te. Si enim
huius uiri in peccatis suis mortui pecuniam non accepisses, nec poena eius in
te arderet.’ Et plura locutus, quid erga salutem eorum, qui ad mortem
poeniterent, esset agendum, salubri sermone docuit. Qui postmodum
in corpore restitutus, omni uitae suae tempore signum incendii, quod in anima
pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque portauit; mirumque in modum,
quid anima in occulto passa sit, caro palam praemonstrabat. Curabat autem
semper, sicut et antea facere consuerat, omnibus opus uirtutum et exemplis
ostendere, et praedicare sermonibus. Ordinem autem uisionum suarum illis
solummodo, qui propter desiderium conpunctionis interrogabant, exponere
uolebat. Superest adhuc frater quidam senior monasterii nostri, qui narrare
solet dixisse sibi quendam multum ueracem ac religiosum hominem, quod ipsum
Furseum uiderit in prouincia Orientalium Anglorum, illasque uisiones ex ipsius
ore audierit; adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum et glacie
constrictum, cum sedens in tenui ueste uir ita inter dicendum, propter
magnitudinem memorati timoris uel suauitatis, quasi in mediae aestatis caumate
sudauerit.
Cum ergo, ut
ad superiora redeamus, multis annis in Scottia uerbum Dei omnibus adnuntians,
tumultus inruentium turbarum non facile ferret, relictis omnibus, quae habere
uidebatur, ab ipsa quoque insula patria discessit; et paucis cum fratribus per
Brettones in prouinciam Anglorum deuenit, ibique praedicans uerbum, ut diximus,
monasterium nobile construxit. Quibus rite gestis, cupiens se ab omnibus
saeculi huius. et ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit
monasterii et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano et
Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus liber in anchoretica conuersatione
uitam finire disposuit. Habuit alterum fratrem uocabulo Ultanum, qui de
monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat uitam. Hunc ergo solus
petens, annum totum cum eo in continentia et orationibus, in cotidianis manuum
uixit laboribus.
Dein turbatam
incursione gentilium prouinciam uidens, et monasteriis quoque periculum
inminere praeuidens, dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique a rege
Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium
construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus
diem clausit ultimum. Cuius corpus idem Ercunualdus patricius accipiens,
seruauit in porticu quodam ecclesiae, quam in uilla sua, cui nomen est Perrona,
faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur. Quod dum post dies XXVII esset
factum, et corpus ipsum de porticu ablatum prope altare esset recondendum,
inuentum est ita inlesum, ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus. Sed et
post annos IIII, constructa domuncula cultiore receptui corporis eiusdem, ad
orientem altaris, adhuc sine macula corruptionis inuentum, ibidem digno cum
honore translatum est; ubi merita illius multis saepe constat Deo operante
claruisse uirtutibus. Haec et de corporis eius incorruptione breuiter
attigimus, ut, quanta esset uiri sublimitas, legentibus notius existeret. Quae
cuncta in libello eius sufficientius, sed et de aliis conmilitonibus ipsius,
quisque legerit, inueniet.
|