Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[20] INTEREA, defuncto Felice Orientalium Anglorum episcopo post X et VII annos accepti episcopatus, Honorius loco eius ordinauit Thomam diaconum eius de prouincia Gyruiorum; et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco eius substituit. Et ipse quoque Honorius, postquam metas sui cursus inpleuit, ex hac luce migrauit anno ab incarnatione Domini DCLIII, pridie Kalendarum Octobrium; et cessante episcopatu per annum et sex menses, electus est archiepiscopus cathedrae Doruuernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum; quem ordinaturus uenit illuc Ithamar, antistes ecclesiae Hrofensis. Ordinatus est autem die VIImo Kalendarum Aprilium, et rexit ecclesiam annos VIIII, menses IIII et duos dies; et ipse, defuncto Ithamar, consecrauit pro eo Damianum, qui de genere Australium Saxonum erat oriundus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |