[21]
HIS temporibus Middilangli, id est Mediterranei Angli, sub principe Peada filio
Pendan regis fidem et sacramenta ueritatis perceperunt, Qui cum esset iuuenis
optimus, ac regis nomine ac persona dignissimus, praelatus est a patre regno
gentis illius; uenitque ad regem Nordanhymbrorum Osuiu, postulans filiam eius
Alchfledam sibi coniugem dari. Neque aliter, quod petebat, inpetrare potuit,
nisi fidem Christi ac baptisma cum gente, cui praeerat, acciperet. At ille
audita praedicatione ueritatis, et promissione regni caelestis, speque
resurrectionis ac futurae inmortalitatis, libenter se Christianum fieri uelle
confessus est, etiamsi uirginem non acciperet; persuasus maxime ad percipiendam
fidem a filio regis Osuiu, nomine Alchfrido, qui erat cognatus et amicus eius,
habens sororem ipsius coniugem, uocabulo Cyniburgam, filiam Pendan regis.
Baptizatus est
ergo a Finano episcopo cum omnibus, qui secum uenerant, comitibus ac militibus,
eorumque famulis uniuersis in uico regis inlustri, qui uocatur Ad Murum. Et
acceptis IIII presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius et
eruditione et uita uidebantur idonei, multo cum gaudio reuersus est. Erant
autem presbyteri, Cedd, et Adda, et Betti, et Diuma, quorum ultimus natione
Scottus, ceteri fuere de Anglis. Adda autem erat frater Uttan presbyteri
inlustris, et abbatis monasterii, quod uocatur Ad Caprae Caput, cuius supra
meminimus. Uenientes ergo in prouinciam memorati sacerdotes cum principe,
praedicabant uerbum, et libenter auditi sunt, multique cotidie, et nobilium, et
infirmorum, abrenuntiata sorde idolatriae, fidei sunt fonte abluti.
Nec prohibuit
Penda rex, quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione uerbum, siqui uellent
audire, praedicaretur. Quin potius odio habebat, et dispiciebat eos, quos fide
Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse
eos et miseros, qui Deo suo, in quem crederent, oboedire contemnerent. Coepta
sunt haec biennio ante mortem Pendan regis. Ipso autem occiso, cum Osuiu rex
Christianus regnum eius acciperet, ut in sequentibus dicemus, factus est Diuma
unus ex praefatis IIII sacerdotibus episcopus Mediterraneorum Anglorum simul et
Merciorum, ordinatus a Finano episcopo. Paucitas enim sacerdotum cogebat unum
antistitem duobus populis praefici. Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino
plebem adquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos in regione, quae
uocatur Infeppingum. Suscepitque pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de
natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu, reuersus est ad
insulam Hii, ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere coenobiorum;
succedente illi in episcopatum Trumheri, uiro religioso et monachica uita
instituto, natione quidem Anglorum, sed a Scottis ordinato episcopo. Quod
temporibus Uulfheri regis, de quo in sequentibus dicemus, factum est.
|