[22]
EO tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito
antistite, abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt. Erat enim rex eiusdem
gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Paruum regnauit, amicus eiusdem
Osuiu regis, qui, cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum ueniret,
solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse, qui hominum manibus
facti essent; dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum
recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur,
uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram
uerterentur. Deum potius intellegendum maiestate inconprehensibilem, humanis
oculis inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram et humanum
genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate; cuius sedes
aeterna non in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda; meritoque
intellegendum, quia omnes, qui uoluntatem eius, a quo creati sunt, discerent et
facerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi. Haec et huiusmodi multa
cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe
inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit, et, facto cum suis
consilio, cum exhortatione, fauentibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus
est cum eis a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus, quae
cognominatur Ad Murum. Est enim iuxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam
praecinxere, XII milibus passuum a mari orientali secreta.
Igitur rex
Sigberct aeterni regni iam ciuis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit,
postulans ab Osuiu rege, ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem suam ad
fidem Christi conuerterent, ac fonte salutari abluerent. At ille mittens ad
prouinciam Mediterraneorum Anglorum clamauit ad se uirum Dei Cedd, et dato illi
socio altero quodam presbytero, misit praedicare uerbum genti Orientalium
Saxonum. Ubi cum omnia perambulantes multam Domino ecclesiam congregassent,
contigit tempore quodam eundem Cedd redire domum, ac peruenire ad ecclesiam Lindisfaronensem
propter conloquium Finani episcopi. Qui ubi prosperatum ei opus euangelii
conperit, fecit eum episcopum in gentem Orientalium Saxonum, uocatis ad se in
ministerium ordinationis aliis duobus episcopis. Qui accepto gradu episcopatus
rediit ad prouinciam, et maiore auctoritate coeptum opus explens, fecit per
loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinauit, qui se in uerbo fidei et
ministerio baptizandi adiuuarent, maxime in ciuitate, quae lingua Saxonum
Ythancaestir appellatur, sed et in illa, quae Tilaburg cognominatur; quorum
prior locus est in ripa PentÆ amnis, secundus in ripa Tamensis. In quibus,
collecto examine famulorum Christi, disciplinam uitae regularis, in quantum
rudes adhuc capere poterant, custodiri docuit.
Cumque tempore
non pauco in praefata prouincia, gaudente rege, congaudente uniuerso populo,
uitae caelestis institutio cotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem
instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant
autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt; qui cum interrogarentur,
quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos
fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et
factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret. Talis erat
culpa regis, pro qua occideretur, quod euangelica praecepta deuoto corde
seruaret. In qua tamen eius morte innoxia, iuxta praedictum uiri Dei, uera est
eius culpa punita. Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt, comitibus
inlicitum coniugium; quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset,
excommunicauit eum atque omnibus, qui se audire uellent, praecepit, ne domum
eius intrarent, neque de cibis illius acciperent. Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite, intrauit epulaturus
domum eius. Qui cum abisset, obuiauit ei antistes. At rex intuens eum, mox
tremefactus desiluit equo, ceciditque ante pedes eius, ueniam reatus postulans.
Nam
et episcopus pariter desiluit; sederat enim et ipse in equo. Iratus autem
tetigit regem iacentem uirga, quam tenebat manu, et pontificali auctoritate
protestatus: ‘Dico tibi,’ inquit, ‘quia noluisti te continere a domu perditi et
damnati illius, tu in ipsa domu mori habes.’ Sed credendum est, quia talis mors
uiri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit;
quia nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam mandatorum Christi
contigit.
Successit
autem Sigbercto in regnum Suidhelm, filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso
Cedde in prouincia Orientalium Anglorum, in uico regio, qui dicitur Rendlæsham,
id est mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem de fonto sancto Aediluald
rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater Anna regis eorundem.
|