[23]
SOLEBAT autem idem uir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio
fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi
gratia reuisere: quem cum Oidiluald, filius Osualdi regis, qui in Derorum
partibus regnum habebat, uirum sanctum et sapientem, probumque moribus uideret,
postulauit eum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium
accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum uerbumque
audiendum aduenire, et defunctus sepeliri deberet. Nam et se ipsum fideliter
credidit multum iuuari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco Domino
seruirent. Habuerat autem idem rex secum fratrem germanum eiusdem episcopi,
uocabulo Caelin, uirum aeque Deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius uerbum et
sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam
maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit. Fauens ergo uotis regis
antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac
remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula
fuisse uidebantur hominum; ut, iuxta prophetiam Isaiae, ‘in cubilibus, in
quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci,’ id est
fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari, uel
homines bestialiter uiuere consuerant.
Studens autem
uir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina
flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta iacere,
postulauit a rege, ut sibi totum XLmae tempus, quod instabat, facultatem ac
licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet. Quibus diebus cunctis,
excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc
quidem nisi panis permodicum, et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto
percipiebat. Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam
disciplinae regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum monasterium
uel ecclesiam, prius orationibus ac ieiuniis Domino consecrent. Cumque X dies
XLmae restarent, uenit qui clamaret eum ad regem. At ille, ne opus religiosum
negotiorum regalium causa intermitteretur, petiit presbyterum suum Cynibillum,
qui etiam frater germanus erat ipsius, pia coepta conplere. Cui cum ille
libenter adquiesceret, expleto studio ieiuniorum et orationis, fecit ibi
monasterium, quod nunc Laestingaeu uocatur, et religiosis moribus iuxta ritus
Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit.
Qui cum annis
multis et in praefata prouincia episcopatum administraret, et huius quoque
monasterii statutis propositis curam gereret, casu contigit, ut ad ipsum
monasterium tempore mortalitatis adueniens, tactus ibidem infirmitate corporis
obiret. Qui primo quidem foris sepultus est; tempore autem procedente, in eodem
monasterio ecclesia est in honorem beatae Dei genetricis de lapide facta, et in
illa corpus ipsius ad dexteram altaris reconditum.
Dedit autem
episcopus regendum post se monasterium fratri suo Ceadda, qui postea episcopus
factus est, ut in sequentibus dicemus. IIII siquidem hi, quos diximus, germani
fratres, Cedd, et Cynibill, et Caelin, et Ceadda, quod raro inuenitur, omnes
sacerdotes Domini fuere praeclari, et duo ex eis etiam summi sacerdotii gradu
functi sunt. Cum ergo episcopum defunctum ac sepultum in prouincia
Nordanhymbrorum audirent fratres, qui in monasterio eius erant in prouincia
Orientalium Saxonum, uenerunt illo de suo monasterio homines circiter XXX,
cupientes ad corpus sui patris, aut uiuere, si sic Deo placeret, aut morientes
ibi sepeliri. Qui libenter a suis fratribus et conmilitonibus suscepti, omnes
ibidem superueniente praefatae pestilentiae clade defuncti sunt, excepto uno
puerulo, quem orationibus patris sui a morte constat esse seruatum. Nam cum
multo post haec tempore uiueret, et scripturis legendis operam daret, tandem didicit
se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lauacri salutaris
ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in
ecclesia utilis fuit; de quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus,
ut dixi, sui patris, ad cuius corpus dilectionis ipsius gratia uenerat, sit ab
articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem euaderet aeternam, et aliis
quoque fratribus ministerium uitae ac salutis docendo exhiberet.
|