[24]
HIS temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque intolerabiles pateretur inruptiones
saepe dicti regis Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitate
cogente promisit se ei innumera et maiora, quam credi potest, ornamenta regia
uel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et
prouincias regni eius usque ad internicionem uastare desineret. Cumque rex
perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a
paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad
diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi; uotoque se
obligans: ‘Si paganus,’ inquit, ‘nescit accipere nostra donaria, offeramus ei,
qui nouit, Domino Deo nostro.’ Uouit ergo, quia, si uictor existeret, filiam
suam Domino sacra uirginitate dicandam offerret, simul et XII possessiones
praediorum ad construenda monasteria donaret; et sic cum paucissimo exercitu se
certamini dedit. Denique fertur, quia tricies maiorem pagani habuerint
exercitum; siquidem ipsi XXX legiones ducibus nobilissimis instructas in bello
habuere, quibus Osuiu rex cum Alchfrido filio, perparuum, ut dixi, habens
exercitum, sed Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius eius Ecgfrid
eo tempore in prouincia Merciorum apud reginam Cynuise obses tenebatur; filius
autem Osualdi regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat
aduersariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor
exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, euentumque
discriminis tuto in loco exspectabat. Inito ergo certamine fugati sunt et caesi
pagani, duces regii XXX, qui ad auxilium uenerant, pene omnes interfecti; in
quibus Aedilheri, frater Anna regis Orientalium Anglorum, qui post eum
regnauit, auctor ipse belli, perditis militibus siue auxiliis interemtus est.
Et quia prope fluuium Uinuaed pugnatum est, qui tunc prae inundantia pluuiarum
late alueum suum immo omnes ripas suas transierat, contigit, ut multo plures
aqua fugientes, quam bellantes perderet ensis.
Tum rex
Osuiu, iuxta quod Domino uouerat, pro conlata sibi uictoria gratias Deo
referens dedit filiam suam Aelffledam, quae uixdum unius anni aetatem
inpleuerat, perpetua ei uirginitate consecrandam; donatis insuper XII
possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad
exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna,
deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret. E quibus uidelicet
possessiunculis sex in prouincia Derorum, sex in Berniciorum dedit. Singulae
uero possessiones X erant familiarum, id est simul omnes CXX. Intrauit autem
praefata regis Osuiu filia Deo dedicanda monasterium, quod nuncupatur Heruteu,
id est insula cerui, cui tunc Hild abbatissa praefuit. Quae post biennium
conparata possessione X familiarum in loco, qui dicitur Streanæshalch, ibi
monasterium construxit; in quo memorata regis filia primo discipula uitae
regularis, deinde etiam magistra extitit, donec conpleto undeLX annorum numero,
ad conplexum et nuptias sponsi caelestis uirgo beata intraret. In quo monasterio
et ipsa, et pater eius Osuiu, et mater eius Aeanfled, et pater matris eius
Aeduini, et multi alii nobiles in ecclesia sancti apostoli Petri sepulti sunt.
Hoc autem bellum rex Osuiu in regione Loidis tertio decimo regni sui anno,
XVIIa die Kalendarum Decembrium cum magna utriusque populi utilitate confecit.
Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit, et ipsam
gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fidei
Christianae gratiam conuertit.
Primus autem
in prouincia Merciorum, simul et Lindisfarorum ac Mediterraneorum Anglorum,
factus est episcopus Diuma, ut supra diximus, qui apud Mediterraneos Anglos
defunctus ac sepultus est; secundus Cellach, qui relicto episcopatus officio
uiuens ad Scottiam rediit, uterque de genere Scottorum; tertius Trumheri, de
natione quidem Anglorum, sed edoctus et ordinatus a Scottis, qui erat abbas in
monasterio, quod dicitur Ingetlingum. Ipse est locus, ubi occisus est rex
Osuini, ut supra meminimus. Nam regina Aeanfled propinqua illius, ob
castigationem necis eius iniustae, postulauit a rege Osuio, ut donaret ibi
locum monasterio construendo praefato Dei famulo Trumheræ, quia propinquus et
ipse erat regis occisi; in quo uidelicet monasterio orationes assiduae pro
utriusque regis, id est et occisi, et eius, qui occidere iussit, salute aeterna
fierent. Idem autem rex Osuiu tribus annis post occisionem Pendan regis,
Merciorum genti necnon et ceteris australium prouinciarum populis praefuit; qui
etiam gentem Pictorum maxima ex parte regno Anglorum subiecit.
Quo tempore
donauit praefato Peada filio regis Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum
Australium Merciorum, qui sunt, ut dicunt, familiarum quinque milium, discreti
fluuio Treanta, ab Aquilonaribus Merciis, quorum terra est familiarum VII
milium. Sed idem Peada proximo uere multum nefarie peremtus est, proditione, ut
dicunt, coniugis suae in ipso tempore festi paschalis. Conpletis autem tribus
annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt aduersus regem Osuiu duces
gentis Merciorum, Immin, et Eafa, et Eadberct, leuato in regem Uulfhere filio
eiusdem Pendan adulescente, quem occultum seruauerant, et eiectis principibus
regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt; sicque
cum suo rege liberi, Christo uero regi pro sempiterno in caelis regno seruire
gaudebant. Praefuit autem rex idem genti Merciorum annis X et VII, habuitque
primum episcopum Trumheri, de quo supra diximus, secundum Iaruman, tertium
Ceaddan, quartum Uynfridum. Omnes hi per ordinem sibimet succedentes sub rege
Uulfhere, gentis Merciorum episcopatu sunt functi.
|