[25]
INTEREA Aidano episcopo de hac uita sublato, Finan pro illo gradum episcopatus
a Scottis ordinatus ac missus acceperat. Qui in insula Lindisfarnensi fecit
ecclesiam episcopali sedi congruam; quam tamen more Scottorum non de lapide,
sed de robore secto totam conposuit, atque harundine texit; quam tempore
sequente reuerentissimus archiepiscopus Theodorus in honore beati apostoli
Petri dedicauit. Sed et episcopus loci
ipsius Eadberct ablata harundine, plumbi lamminis eam totam, hoc est et tectum,
et ipsos quoque parietes eius, cooperire curauit.
His temporibus quaestio facta est frequens et magna de
obseruatione paschae, confirmantibus eis, qui de Cantia uel de Galliis
aduenerant, quod Scotti dominicum paschae diem contra uniuersalis ecclesiae
morem celebrarent. Erat in his acerrimus ueri paschae defensor nomine Ronan,
natione quidem Scottus, sed in Galliae uel Italiae partibus regulam
ecclesiasticae ueritatis edoctus. Qui cum Finano confligens, multos quidem
correxit, uel ad solertiorem ueritatis inquisitionem accendit, nequaquam tamen
Finanum emendare potuit; quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem
castigando et apertum ueritatis aduersarium reddidit. Obseruabat autem Iacob
diaconus quondam, ut supra docuimus, uenerabilis archiepiscopi Paulini, uerum
et catholicum pascha cum omnibus, quos ad correctiorem uiam erudire poterat.
Obseruabat et regina
Eanfled cum suis, iuxta quod in Cantia fieri uiderat, habens secum de Cantia
presbyterum catholicae obseruationis, nomine Romanum. Unde
nonnumquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno uno pascha
celebraretur, et cum rex pascha dominicum solutis ieiuniis faceret, tum regina
cum suis persistens adhuc in ieiunio diem palmarum celebraret. Haec autem
dissonantia paschalis obseruantiae uiuente Aidano patienter ab omnibus
tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum,
qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis, et
dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curauit.
Unde ab omnibus, etiam his, qui de pascha aliter sentiebant, merito
diligebatur; nec solum a mediocribus, uerum ab ipsis quoque episcopis, Honorio
Cantuariorum, et Felice Orientalium Anglorum, uenerationi habitus est.
Defuncto
autem Finano, qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet, et
ipse missus a Scottia, grauior de obseruatione paschae, necnon et de aliis
ecclesiasticae uitae disciplinis controuersia nata est. Unde merito mouit haec
quaestio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis
uocabulo, in uacuum currerent aut cucurrissent. Peruenit et ad ipsas principum aures, Osuiu uidelicet regis, et filii
eius Alchfridi. Quia nimirum Osuiu a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum
etiam lingua optime inbutus, nil melius, quam quod illi docuissent, autumabat;
porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianae Uilfridum uirum
doctissimum (nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adierat, et
apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo
etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat), huius doctrinam omnibus
Scottorum traditionibus iure praeferendam sciebat; unde ei etiam donauerat
monasterium XL familiarum in loco, qui dicitur Inhrypum. Quem
uidelicet locum paulo ante eis, qui Scottos sequebantur, in possessionem
monasterii dederat. Sed quia illi postmodum data sibi optione magis loco
cedere, quam suam mutare consuetudinem uolebant, dedit eum illi, qui dignam
loco et doctrinam haberet, et uitam. Uenerat eo tempore Agilberctus
Occidentalium Saxonum episcopus, cuius supra meminimus, amicus Alchfridi regis
et Uilfridi abbatis, ad prouinciam Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu
demorabatur; qui etiam Uilfridum rogatu Alchfridi in praefato suo monasterio
presbyterum fecit. Habebat autem secum ipse presbyterum nomine Agathonem. Mota
ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis rebus ecclesiasticis,
dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenœshalc, quod interpretatur
sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit, synodus fieri,
et haec quaestio terminari deberet. Ueneruntque illo rcges ambo, pater scilicet
et filius; episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum
Agathone et Uilfrido presbyteris. Iacobus et Romanus in horum parte erant; Hild
abbatissa cum suis in parte Scottorum, in qua erat etiam uenerabilis episcopus
Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres in eo
concilio uigilantissimus utriusque partis extitit.
Primusque rex
Osuiu praemissa praefatione, quod oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam
uiuendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum
caelestium, qui unum omnes in caelis regnum expectarent; inquirendum potius,
quae esset uerior traditio, et hanc ab omnibus communiter esse sequendam;
iussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus et unde originem
ducens ille, quem ipse sequeretur. Tum Colmanus: ‘Pascha,’ inquit, ‘hoc, quod
agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes
patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur. Quod ne cui
contemnendum et reprobandum esse uideatur, ipsum est, quod beatus euangelista
Iohannes, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus, quibus praeerat,
ecclesiis celebrasse legitur.’ Quo haec et
his similia dicente, iussit rex et Agilberctum proferre in medium morem suae
obseruationis, unde initium haberet, uel qua hunc auctoritate sequeretur.
Respondit Agilberctus: ‘Loquatur, obsecro, uice mea discipulus meus Uilfrid
presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident, ecclesiasticae
traditionis cultoribus; et ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum,
quam ego per interpretem, potest explanare, quae sentimus.’ Tum Uilfrid,
iubente rege, ut diceret, ita exorsus est: ‘Pasca, quod facimus,’ inquit,
‘uidimus Romae, ubi beati apostoli Petrus et Paulus uixere, docuere, passi
sunt, et sepulti, ab omnibus celebrari; hoc in Italia, hoc in Gallia, quas
discendi uel orandi studio pertransiuimus, ab omnibus agi conspeximus; hoc
Africam, Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia
diffusa est, per diuersas nationes et linguas, uno ac non diuerso temporis
ordine geri conperimus; praeter hos tantum et obstinationis eorum conplices,
Pictos dico et Brettones, cum quibus de duabus ultimis oceani insulis, et his
non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant.’ Cui haec
dicenti respondit Colmanus: ‘Mirum quare stultum appellare uelitis laborem
nostrum, in quo tanti apostoli, qui super pectus Domini recumbere dignus fuit,
exempla sectamur; cum ipsum sapientissime uixisse omnis mundus nouerit.’ At
Uilfridus: ‘Absit,’ inquit, ‘ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum scita
legis Mosaicae iuxta litteram seruaret, iudaizante adhuc in multis ecclesia,
nec subito ualentibus apostolis omnem legis obseruantiam, quae a Deo instituta
est, abdicare (quomodo simulacra, quae a daemonibus inuenta sunt, repudiare
omnes, qui ad fidem ueniunt, necesse est), uidelicet ne scandalum facerent eis,
qui inter gentes erant Iudaeis. Hinc est enim, quod Paulus Timotheum
circumcidit, quod hostias in templo immolauit, quod cum Aquila et Priscilla
caput Chorinti totondit; ad nihil uidelicet utile, nisi ad scandalum uitandum
Iudaeorum. Hinc quod eidem Paulo Iacobus ait:
“Uides, frater, quot milia sunt in Iudaeis, qui crediderunt; et omnes hi
aemulatores sunt legis.” Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio necesse est, immo
nec licitum fidelibus uel circumcidi, uel hostias Deo uictimarum offerre
carnalium. Itaque Iohannes secundum legis consuetudinem XIIIIa die mensis primi
ad uesperam incipiebat celebrationem festi paschalis, nil curans, utrum haec
sabbato, an alia qualibet feria proueniret. At uero Petrus cum Romae
praedicaret, memor, quia Dominus prima sabbati resurrexit a mortuis, ac mundo
spem resurrectionis contulit, ita pascha faciendum intellexit, ut secundum
consuetudinem ac praecepta legis XIIIIam lunam primi mensis, aeque sicut
Iohannes, orientem ad uesperam semper exspectaret; et hac exorta, si dominica
dies, quae tunc prima sabbati uocabatur, erat mane uentura, in ipsa uespera
pascha dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos omnes hodie facere
solemus. Sin autem dominica non proximo mane post lunam XIIIIam, sed XVIa aut
XVIIa aut alia qualibet luna usque ad XXIam esset uentura, exspectabat eam, et
praecedente sabbato, uespere, sacrosancta paschae sollemnia inchoabat; sicque
fiebat, ut dominica paschae dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur.
Neque haec euangelica et apostolica traditio legem soluit, sed potius adimplet,
in qua obseruandum pascha a XIIIIa luna primi mensis ad uesperam usque ad XXIam
lunam eiusdem mensis ad uesperam praeceptum est; in quam obseruantiam imitandam
omnes beati Iohannis successores in Asia post obitum eius, et omnis per orbem
ecclesia conuersa est. Et hoc esse uerum pascha, hoc solum fidelibus
celebrandum, Niceno concilio non statutum nouiter, sed confirmatum est, ut ecclesiastica
docet historia. Unde constat uos, Colmane, neque Iohannis, ut autumatis,
exempla sectari, neque Petri, cuius traditioni scientes contradicitis, neque
legi, neque euangelio in obseruatione uestri paschae congruere. Iohannes enim
ad legis Mosaicae decreta tempus paschale custodiens, nil de prima sabbati
curabat; quod uos non facitis, qui nonnisi prima sabbati pascha celebratis.
Petrus a XVa luna usque ad XXIam diem paschae dominicum celebrabat; quod uos
non facitis, qui a XIIIIa usque ad XXam lunam diem dominicum paschae
obseruatis; ita ut XIIIa luna ad uesperam saepius pascha incipiatis, cuius
neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator euangelii Dominus in ea,
sed in XIIIIa uel uetus pascha manducauit ad uesperam, uel noui testamenti sacramenta
in commemorationem suae passionis ecclesiae celebranda tradidit. Item lunam
XXIam, quam lex maxime celebrandam commendauit, a celebratione uestri paschae
funditus eliminatis; sicque, ut dixi, in celebratione summae festiuitatis neque
Iohanni, neque Petro, neque legi, neque euangelio concordatis.’
His contra
Colmanus: ‘Numquid,’ ait, ‘Anatolius uir sanctus, et in praefata historia
ecclesiastica multum laudatus, legi uel euangelio contraria sapuit, qui a
XIIIIa usque ad XXam pascha celebrandum scripsit? Numquid reuerentissimum
patrem nostrum Columbam et successores eius uiros Deo dilectos, qui eodem modo
pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse uel egisse credendum est?
cum plurimi fuerint in eis, quorum sanctitati caelestia signa, et uirtutum quae
fecerunt miracula testimonium praebuerunt; quos ipse sanctos esse non dubitans,
semper eorum uitam, mores, et disciplinam sequi non desisto.’
At Uilfridus: ‘Constat,’ inquit, ‘Anatolium uirum
sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum; sed quid uobis cum illo,
cum nec eius decreta seruetis? Ille enim in pascha suo regulam utique ueritatis
sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem uos aut ignoratis, aut
agnitum et a tota Christi ecclesia custoditum pro nihilo contemnitis. Ille sic
in pascha dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem ipsa die more
Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam esse fateretur. Sic item XXam die dominico
paschae adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet. Cuius
regulam distinctionis uos ignorasse probat, quod aliquoties pascha
manifestissime ante plenilunium, id est in XIIIa luna, facitis. De patre autem
uestro Columba et sequacibus eius, quorum sanctitatem uos imitari, et regulam
ac praecepta caelestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem respondere;
quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetauerint,
et daemonia eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus,
quia numquam eos nouerit. Sed absit, ut hoc de patribus uestris dicam, quia
iustius multo est de incognitis bonum credere quam malum. Unde et illos Dei
famulos ac Deo dilectos esse non nego, qui simplicitate rustica, sed intentione
pia Deum dilexerunt. Neque illis multum obesse reor talem paschae obseruantiam,
quamdiu nullus aduenerat, qui eis instituti perfectioris decreta, quae
sequerentur, ostenderet; quos utique credo, siqui tunc ad eos catholicus
calculator adueniret, sic eius monita fuisse secuturos, quomodo ea, quae
nouerant ac didicerant, Dei mandata probantur fuisse secuti. Tu autem et
socii tui, si audita decreta sedis apostolicae, immo uniuersalis ecclesiae, et
haec litteris sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubietate
peccatis. Etsi enim patres tui sancti fuerunt, numquid uniuersali, quae per
orbem est, ecclesiae Christi eorum est paucitas uno de angulo extremae insulae
praeferenda? Et si sanctus erat, ac potens uirtutibus ille Columba uester, immo
et noster, si Christi erat, num praeferri potuit beatissimo apostolorum
principi, cui Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo
claues regni caelorum”?’
Haec
perorante Uilfrido, dixit rex: ‘Uerene, Colmane, haec illi Petro dicta sunt a
Domino?’ Qui ait: ‘Uere, rex.’ At ille: ‘Habetis,’ inquit, ‘uos proferre
aliquid tantae potestatis uestro Columbae datum?’ At ille ait: ‘Nihil.’ Rursum
rex: ‘Si utrique uestrum,’ inquit, ‘in hoc sine ulla controuersia consentiunt,
quod haec principaliter Petro dicta, et ei claues regni caelorum sint datae a
Domino?’ Responderunt: ‘Etiam,’ utrique. At ille ita conclusit: ‘Et ego uobis
dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo; sed, in quantum
noui uel ualeo, huius cupio in omnibus oboedire statutis; ne forte, me
adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat, auerso illo, qui
claues tenere probatur.’
Haec dicente
rege, fauerunt adsidentes quique siue adstantes maiores una cum mediocribus, et
abdicata minus perfecta institutione, ad ea, quae meliora cognouerant, sese
transferre festinabant.
|