[28]
INTEREA rex Alchfrid misit Uilfridum presbyterum ad regem Galliarum, qui eum
sibi suisque consecrari faceret episcopum. At ille misit eum ordinandum ad
Agilberectum, de quo supra diximus, qui, relicta Brittania, Parisiacae
ciuitatis factus erat episcopus; et consecratus est magno cum honore ab ipso,
conuenientibus plurimis episcopis in uico regio, qui uocatur In Conpendio. Quo
adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus
industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus,
scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda
didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur
episcopus. Erat autem presbyter uocabulo Ceadda, frater reuerentissimi
antistitis Ceddi, cuius saepius meminimus, et abbas monasterii illius, quod
uocatur Laestingaeu. Misitque cum eo rex presbyterum suum uocabulo Eadhaedum,
qui postea regnante Ecgfrido, Hrypensis ecclesiae praesul factus est. Uerum
illi Cantiam peruenientes, inuenerunt archiepiscopum Deusdedit iam migrasse de
saeculo, et necdum alium pro eo constitutum fuisse pontificem. Unde deuerterunt
ad prouinciam Occidentalium Saxonum, ubi erat Uini episcopus; et ab illo est
uir praefatus consecratus antistes, adsumtis in societatem ordinationis duobus
de Brettonum gente episcopis, qui dominicum paschae diem, ut saepius dictum
est, secus morem canonicum a XIIIIa usque ad XXam lunam celebrant. Non enim
erat tunc ullus, excepto illo Uine, in tota Brittania canonice ordinatus
episcopus. Consecratus ergo in episcopum Ceadda maximam mox coepit
ecclesiasticae ueritati et castitati curam inpendere; humilitati, continentiae,
lectioni operam dare; oppida, rura, casas, uicos, castella propter
euangelizandum, non equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo
peragrare. Erat enim de discipulis Aidani, eisdemque actibus ac moribus iuxta
exemplum eius ac fratris sui Ceddi suos instituere curauit auditores. Ueniens
quoque Brittaniam Uilfrid iam episcopus factus et ipse perplura catholicae
obseruationis moderamina ccclesiis Anglorum sua doctrina contulit. Unde factum est, ut, crescente per dies institutione
catholica, Scotti omnes, qui inter Anglos morabantur, aut his manus darent, aut
suam redirent ad patriam.
|