[29] HIS temporibus reges Anglorum
nobilissimi, Osuiu prouinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito
inter se consilio, quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat
enim ueraciter Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica
et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctae ecclesiae
gentis Anglorum, uirum bonum et aptum episcopatu, presbyterum nomine Uighardum,
de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt;
quatinus accepto ipse gradu archiepiscopatus, catholicos per omnem Brittaniam
ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites.
Uerum Uighard Romam perueniens, priusquam consecrari
in episcopatum posset, morte praereptus est, et huiusmodi litterae regi Osuiu
Brittaniam remissae:
Domino
excellenti filio Osuio regi Saxonum Uitalianus cpiscopus, seruus seruorum Dei.
Desiderabiles
litteras excellentiae uestrae suscepimus; quas relegentes cognouimus eius
piissimam deuotionem, feruentissimumque amorem, quem habet propter beatam
uitam; et quia dextera Domini protegente, ad ueram et apostolicam fidem sit
conuersus, sperans, sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo de futuro
conregnare. Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et Dei cultorem
promeruit habere regem; quia non solum ipse Dei cultor extitit, sed etiam omnes
subiectos suos meditatur die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam pro
suae animae redemtione conuerti. Quis enim
audiens haec suauia non laetetur? Quis non exultet et gaudeat in his piis
operibus? Quia et gens uestra Christo omnipotenti Deo credidit secundum
diuinorum prophetarum uoces, sicut scriptum est in Isaia: ‘In die illa radix
Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.’ Et iterum: ‘Audite insulae, et adtendite populi de
longe.’ Et post paululum: ‘Parum,’ inquit, ‘est, ut mihi sis seruus ad
suscitandas tribus Iacob, et feces Israel conuertendas. Dedi te in lucem
gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.’ Et rursum: ‘Reges
uidebunt, et consurgent principes, et adorabunt.’ Et post pusillum: ‘Dedi te in
foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, et
diceres his, qui uincti sunt: “Exite,” et his, qui in tenebris: “Reuelamini.”’
Et rursum: ‘Ego Dominus uocaui te in iustitia, et adprehendi manum tuam, et
seruaui, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos
caecorum, et educeres de conclusione uinctum, de domo carceris sedentes in
tenebris.’ Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de
uobis, sed etiam de omnibus prophetatum gentibus, quod sint crediturae in
Christo omnium conditore. Quamobrem oportet uestram celsitudinem, utpote
membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis
apostolorum, siue in pascha celebrandum, siue in omnibus, quae tradiderunt
sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria caeli inluminant mundum,
sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat credentium.’
Et post
nonnulla, quibus de celebrando per orbem totum uno uero pascha loquitur:
‘Hominem
denique,’ inquit, ‘docibilem et in omnibus ornatum antistitem, secundum
uestrorum scriptorum tenorem, minime ualuimus nunc repperire pro longinquitate
itineris. Profecto enim dum huiusmodi apta reppertaque persona fuerit, eum
instructum ad uestram dirigemus patriam, ut ipse et uiua uoce, et per diuina
oracula omnem inimici zizaniam ex omni ucstra insula cum diuino nutu eradicet.
Munuscula a uestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro aeterna
eius memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate iugiter
Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque qui haec obtulit munera, de hac
subtractus est lucc, situsque ad limina apostolorum, pro quo ualde sumus
contristati, cum hic esset defunctus. Ucrumtamen gerulis harum nostrarum
litterarum uestris missis, et beneficia sanctorum, hoc est reliquias beatorum
apostolorum Petri et Pauli, et sanctorum martyrum Laurentii, Iohannis, et
Pauli, et Gregorii, atque Pancratii eis fecimus dari, uestrae excellentiae
profecto omnes contradendas. Nam et coniugi uestrae, nostrae spiritali filiae,
direximus per praefatos gerulos crucem clauem auream habentem de sacratissimis
uinculis beatorum Petri et Pauli apostolorum; de cuius pio studio cognoscentes,
tantum cuncta sedes apostolica una nobiscum laetatur, quantum eius pia opera
coram Deo flagrant et uernant. Festinet igitur, quaesumus, uestra celsitudo, ut
optamus, totam suam insulam Deo Christo dicare. Profecto enim habet
protectorem, humani generis redemtorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui ei
cuncta prospera inpertiet, uti nouum Christi populum coaceruet, catholicam ibi
et apostolicam constituens fidem. Scriptum est enim: ‘Quaerite primum regnum
Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur uobis.’ Nimirum enim quaerit et
inpetrabit, et ei omnes suae insulae, ut optamus, subdentur. Paterno itaque
affectu salutantes uestram excellentiam, diuinam precamur iugiter clementiam,
quae uos uestrosque omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum
Christo in futuro regnetis saeculo. Incolumem excellentiam uestram gratia
superna custodiat.’
Quis sane pro
Uighardo reppertus ac dedicatus sit antistes, libro sequente oportunius
dicetur.
|