[30]
EODEM tempore prouinciae Orientalium Saxonum post Suidhelmum, de quo supra
diximus, praefuere reges Sigheri et Sebbi, quamuis ipsi regi Merciorum Uulfheræ
subiecti. Quae uidelicet prouincia cum praefatae mortalitatis clade premeretur,
Sigheri cum sua parte populi, relictis Christianae fidei sacramentis, ad
apostasiam conuersus est. Nam et ipse rex et plurimi de plebe siue optimatibus,
diligentes hanc uitam, et futuram non quaerentes, siue etiam non esse
credentes, coeperunt fana, quae derelicta erant, restaurare, et adorare
simulacra, quasi per haec possent a mortalitate defendi. Porro socius eius et
coheres regni eiusdem, Sebbi, magna fidem perceptam cum suis omnibus deuotione
seruauit, magna, ut in sequentibus dicemus, uitam fidelem felicitate conpleuit.
Quod ubi rex Uulfheri conperit, fidem uidelicet prouinciae ex parte profanatam,
misit ad corrigendum errorem, reuocandamque ad fidem ueritatis prouinciam
Iaruman episcopum, qui successor erat Trumheri. Qui multa agens solertia, iuxta
quod mihi presbyter, qui comes itineris illi et cooperator uerbi extiterat,
referebat, erat enim religiosus et bonus uir, longe lateque omnia peruagatus,
et populum et regem praefatum ad uiam iustitiae reduxit; adeo ut relictis siue
destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi,
cui contradixerant, confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo
mori, quam in perfidiae sordibus inter idola uiuere cupientes. Quibus ita gestis,
et ipsi sacerdotes doctoresque eorum domum rediere laetantes.
|