LIBER
QUARTUS.
[1]
ANNO memorato praefatae eclypsis et mox sequentis pestilentiae, quo et Colman episcopus
unanima catholicorum intentione superatus ad suos reuersus est, Deusdedit VIus
ecclesiae Doruuernensis episcopus obiit pridie Iduum Iuliarum; sed et
Erconberct rex Cantuariorum eodem mense ac die defunctus, Ecgbercto filio sedem
regni reliquit, quam ille susceptam per VIIII annos tenuit. Tunc cessante non
pauco tempore episcopatu, missus est Romam ab ipso simul et a rege
Nordanhymbrorum Osuio, ut in praecedente libro paucis diximus, Uighard
presbyter, uir in ecclesiasticis disciplinis doctissimus, de genere Anglorum,
petentibus hunc ecclesiae Anglorum archiepiscopum ordinari; missis pariter
apostolico papae donariis, et aureis atque argenteis uasis non paucis. Qui ubi
Romam peruenit, cuius sedi apostolicae tempore illo Uitalianus praeerat, postquam
itineris sui causam praefato papae apostolico patefecit, non multo post et
ipse, et omnes pene qui cum eo aduenerant socii, pestilentia superueniente
deleti sunt.
At apostolicus papa habito de his consilio, quaesiuit
sedulus, quem ecclesiis Anglorum archiepiscopum mitteret. Erat autem in
monasterio Niridano, quod est non longe a Neapoli Campaniae, abbas Hadrianus,
uir natione Afir, sacris litteris diligenter inbutus, monasterialibus simul et
ecclesiasticis disciplinis institutus, Grecae pariter et Latinae linguae
peritissimus. Hunc ad se accitum papa iussit episcopatu accepto Brittaniam
uenire. Qui indignum se tanto gradui respondens, ostendere posse se dixit
alium, cuius magis ad suscipiendum episcopatum et eruditio conueniret, et
aetas. Cumque monachum quendam de uicino uirginum monasterio, nomine Andream,
pontifici offerret, hic ab omnibus, qui nouere, dignus episcopatu iudicatus
est. Uerum pondus corporeae infirmitatis, ne episcopus fieri posset, obstitit.
Et rursum Hadrianus ad suscipiendum episcopatum actus est; qui petens indutias,
si forte alium, qui episcopus ordinaretur, ex tempore posset inuenire.
Erat ipso
tempore Romae monachus Hadriano notus, nomine Theodorus, natus Tarso Ciliciae,
uir et saeculari et diuina litteratura, et Grece instructus et Latine, probus
moribus, et aetate uenerandus, id est annos habens aetatis LX et VI. Hunc
offerens Hadrianus pontifici, ut episcopus ordinaretur, obtinuit; his tamen
condicionibus interpositis, ut ipse eum perduceret Brittaniam, eo quod iam bis
partes Galliarum diuersis ex causis adisset, et ob id maiorem huius itineris
peragendi notitiam haberet, sufficiensque esset in possessione hominum
propriorum; et ut ei doctrinae cooperator existens diligenter adtenderet, ne
quid ille contrarium ueritati fidei, Grecorum more, in ecclesiam, cui
praeesset, introduceret. Qui subdiaconus ordinatus IIII exspectauit menses,
donec illi coma cresceret, quo in coronam tondi posset; habuerat enim tonsuram
more orientalium sancti apostoli Pauli. Qui ordinatus est a Uitaliano papa anno
dominicae incarnationis DCLXVIII, sub die VII. Kalendarum Aprilium, dominica.
Et ita una cum Hadriano VI. Kalendas Iunias Brittaniam missus est. Qui cum
pariter per mare ad Massiliam, ac deinde per terram Arhelas peruenissent, et
tradidissent Iohanni archiepiscopo ciuitatis illius scripta commendaticia
Uitaliani pontificis, retenti sunt ab eo, quousque Ebrinus maior domus regiae
copiam pergendi, quoquo uellent, tribuit eis. Qua accepta Theodorus profectus
est ad Agilberctum Parisiorum episcopum, de quo superius diximus, et ab eo
benigne susceptus, et multo tempore habitus est. Hadrianus perrexit primum ad
Emme Senonum, et postea ad Faronem Meldorum episcopos, et bene sub eis diutius
fuit; coegerat enim eos inminens hiems, ut, ubicumque potuissent, quieti
manerent. Quod cum nuntii certi narrassent regi Ecgbercto, esse scilicet
episcopum, quem petierant a Romano antistite in regno Francorum, misit illo
continuo Raedfridum praefectum suum ad adducendum eum; quo cum uenisset,
adsumsit Theodorum cum Ebrini licentia, et perduxit eum ad portum, cui nomen
est Quentauic; ubi fatigatus infirmitate aliquantisper moratus est, et, cum
conualescere coepisset, nauigauit Brittaniam. Hadrianum autem Ebrinus retinuit,
quoniam suspicabatur eum habere aliquam legationem imperatoris ad Brittaniae
reges aduersus regnum, cuius tunc ipse maximam curam gerebat. Sed cum nihil tale illum habere uel habuisse ueraciter
conperisset, absoluit eum, et post Theodorum ire permisit. Qui statim ut
ad illum uenit, dedit ei monasterium beati Petri apostoli, ubi archiepiscopi
Cantiae sepeliri, ut praefatus sum, solent. Praeceperat enim Theodoro abeunti
domnus apostolicus, ut in diocesi sua prouideret, et daret ei locum, in quo cum
suis apte degere potuisset.
|