[2]
PERUENIT autem Theodorus ad ecclesiam suam secundo postquam consecratus est
anno, sub die VI. Kalendarum Iuniarum, dominica, et fecit in ea annos XX et
unum, menses III, dies XXVI. Moxque peragrata insula tota, quaquauersum
Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque
audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per
omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat. Isque primus erat in
archiepiscopis, cui omnis Anglorum ecclesia manus dare consentiret. Et quia
litteris sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant
instructi, congregata discipulorum caterua, scientiae salutaris cotidie flumina
inrigandis eorum cordibus emanabant; ita ut etiam metricae artis, astronomiae,
et arithimeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum uolumina suis
auditoribus contraderent. Indicio est, quod usque hodie supersunt de eorum
discipulis, qui Latinam Grecamque linguam aeque ut propriam, in qua nati sunt,
norunt. Neque umquam prorsus, ex quo Brittaniam petierunt Angli, feliciora
fuere tempora; dum et fortissimos Christianosque habentes reges cunctis
barbaris nationibus essent terrori, et omnium uota ad nuper audita caelestis
regni gaudia penderent, et quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri,
haberent in promtu magistros, qui docerent.
Sed et sonos
cantandi in ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum nouerant, ab hoc tempore
per omnes Anglorum ecclesias discere coeperunt; primusque, excepto Iacobo, de
quo supra diximus, cantandi magister Nordanhymbrorum ecclesiis Aeddi cognomento
Stephanus fuit, inuitatus de Cantia a reuerentissimo uiro Uilfrido, qui primus
inter episcopos, qui de Anglorum gente essent, catholicum uiuendi morem
ecclesiis Anglorum tradere didicit.
Itaque
Theodorus perlustrans uniuersa, ordinabat locis oportunis episcopos, et ea,
quae minus perfecta repperit, his quoque iuuantibus corrigebat. In quibus et
Ceadda episcopum cum argueret non fuisse rite consecratum, respondens ipse uoce
humillima: ‘Si me,’ inquit, ‘nosti episcopatum non rite suscepisse, libenter ab
officio discedo; quippe qui neque me umquam hoc esse dignum arbitrabar; sed
oboedientiae causa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi.’ At ille
audiens humilitatem responsi eius, dixit non eum episcopatum dimittere debere;
sed ipse ordinationem eius denuo catholica ratione consummauit. Eo autem
tempore, quo defuncto Deusdedit Doruuernensi ecclesiae episcopus quaerebatur,
ordinabatur, mittebatur, Uilfrid quoque de Brittania Galliam ordinandus est
missus; et quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia presbyteros et
diaconos, usquedum archiepiscopus ad sedem suam perueniret, ordinabat. At ipse
ueniens mox in ciuitate Hrofi, ubi defuncto Damiano episcopatus iam diu
cessauerat, ordinauit uirum magis ecclesiasticis disciplinis institutum, et
uitae simplicitate contentum, quam in saeculi rebus strenuum cui nomen erat
Putta; maxime autem modulandi in ecclesia more Romanorum, quem a discipulis
beati papae Gregorii didicerat, peritum.
|