[3]
EO tempore prouinciae Merciorum rex Uulfheri praefuit, qui, cum mortuo
Iarumanno sibi quoque suisque a Theodoro episcopum dari peteret, non eis nouum
uoluit ordinare episcopum; sed postulauit a rege Osuio, ut illis episcopus
Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Læstingae, quietam
uitam agebat, Uilfrido administrante episcopatum Eboracensis ecclesiae, nec non
et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium
protendere poterat. Et quia moris erat eidem reuerentissimo antistiti opus
euangelii magis ambulando per loca, quam equitando perficere, iussit eum
Theodorus, ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem,
studio et amore pii laboris, ipse eum manu sua leuauit in equum; quia nimirum
sanctum esse uirum conperiit, atque equo uehi, quo esset necesse, conpulit.
Susceptum itaque episcopatum gentis Merciorum simul et Lindisfarorum Ceadda,
iuxta exempla patrum antiquorum, in magna uitae perfectione administrare
curauit; cui etiam rex Uulfheri donauit terram L familiarum ad construendum
monasterium in loco, qui dicitur Adbaruae, id est Ad Nemus, in prouincia
Lindissi, in quo usque hodie instituta ab ipso regularis uitae uestigia
permanent.
Habuit autem
sedem episcopalem in loco, qui uocatur Lyccidfelth, in quo et defunctus ac
sepultus est; ubi usque hodie sequentium quoque prouinciae illius episcoporum
sedes est. Fecerat uero sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem; in qua
secretius cum paucis, id est VII siue VIII, fratribus, quoties a labore et
ministerio uerbi uacabat, orare ac legere solebat. Qui cum in illa prouincia
duobus annis ac dimidio ecclesiam gloriosissime rexisset, adfuit superno
dispensante iudicio tempus, de quo loquitur Ecclesiastes, quia: ‘Tempus
mittendi lapides, et tempus colligendi.’ Superuenit namque clades diuinitus
missa, quae per mortem carnis uiuos ecclesiae lapides de terrenis sedibus ad
aedificium caeleste transferret. Cumque plurimis de ecclesia eiusdem
reuerentissimi antistitis de carne subtractis, ueniret hora ipsius, ut
transiret ex hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, ut in praefata mansione
forte ipse cum uno tantum fratre, cui uocabulum erat Ouini, commoraretur,
ceteris eius sociis pro causa oportuna ad ecclesiam reuersis. Erat autem idem
Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum
derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret
arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent. Uenerat enim cum
regina Aedilthryde de prouincia Orientalium Anglorum, eratque primus
ministrorum, et princeps domus eius. Qui cum crescente fidei feruore saeculo
abrenuntiare disponeret, non hoc segniter fecit; sed adeo se mundi rebus exuit,
ut relictis omnibus, quae habebat, simplici tantum habitu indutus, et securim
atque asciam in manu ferens, ueniret ad monasterium eiusdem reuerentissimi
patris, quod uocatur Laestingaeu. Non enim ad otium, ut quidam, sed ad laborem
se monasterium intrare signabat. Quod ipsum etiam facto monstrauit; nam quo
minus sufficiebat meditationi scripturarum, eo amplius operi manuum studium
inpendebat. Denique cum episcopo in praefata mansione pro suae reuerentia
deuotionis inter fratres habitus, cum illi intus lectioni uacabant, ipse foris,
quae opus esse uidebantur, operabatur. Qui cum die quadam tale aliquid foris
ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus
in oratorio loci lectioni uel orationi operam daret,
diuit
repente, ut postea referebat, uocem suauissimam cantantium atque laetantium de
caelo ad terras usque descendere; quam uidelicet uocem ab Euroaustro, id est ab
alto brumalis exortus, primo se audisse dicebat, ac deinde paulatim eam sibi
adpropiare, donec ad tectum usque oratorii, in quo erat episcopus, perueniret;
quod ingressa, totum impleuit, atque in gyro circumdedit. At ille dum
sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto
quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae
canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti.
Qui cum aliquantulum horae quasi adtonitus maneret, et, quid haec essent,
solerti animo scrutaretur, aperuit episcopus fenestram oratorii, et sonitum
manu faciens, ut saepius consueuerat, siqui foris esset, ad se intrare
praecepit. Introiuit ille concitus, cui dixit antistes: ‘Uade cito ad
ecclesiam, et hos VII fratres huc uenire facito; tu quoque simul adesto.’ Qui
cum uenissent, primo admonuit eos, ut uirtutem dilectionis et pacis ad inuicem
et ad omnes fideles seruarent; instituta quoque disciplinae regularis, quae uel
ab ipso didicissent, et in ipso uidissent, uel in patrum praecedentium factis
siue dictis inuenissent, indefessa instantia sequerentur. Deinde subiunxit diem
sui obitus iam proxime instare. ‘Namque hospes,’ inquit, ‘ille amabilis, qui
fratres nostros uisitare solebat, ad me quoque hodie uenire, meque de saeculo
euocare dignatus est. Propter quod reuertentes ad ecclesiam dicite fratribus,
ut et meum exitum Domino precibus commendent, et suum quoque exitum, cuius hora
incerta est, uigiliis, orationibus, bonis operibus praeuenire meminerint.’
Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius
benedictione iam multum tristes exissent, rediit ipse solus, qui carmen
caeleste audierat, et prosternens se in terram : ‘Obsecro,’ inquit, ‘pater;
licet aliquid interrogare?’ ‘Interroga,’
inquit, ‘quod uis.’ At ille: ‘Obsecro,’ inquit, ‘ut dicas, quod erat canticum
illud laetantium, quod audiui, uenientium de caelis super oratorium hoc, et
post tempus redeuntium ad caelos?’ Respondet ille: ‘Si uocem carminis
audisti, et caelestes superuenire coetus cognouisti, praecipio tibi in nomine
Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. Re uera autem angelorum fuere
spiritus, qui me ad caelestia, quae semper amabam, ac desiderabam, praemia
uocare uenerunt, et post dies VII se redituros, ac me secum adducturos esse
promiserunt.’ Quod quidem ita, ut dictum ei erat, opere conpletum est. Nam
confestim langore corporis tactus est, et hoc per dies ingrauescente, septimo,
ut promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et
sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta,
ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petiuit. Non
autem mirum, si diem mortis uel potius diem Domini laetus aspexit, quem semper,
usquedum ueniret, sollicitus expectare curauit.
Namque inter
plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, uoluntariae paupertatis,
et ceterarum uirtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum
nouissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut, sicut mihi frater
quidam de his, qui me in scripturis erudiebant, et erat in monasterio ac
magisterio illius educatus, uocabulo Trumberct, referre solebat, si forte
legente eo uel aliud quid agente, repente flatus uenti maior adsurgeret,
continuo misericordiam Domini inuocaret, et eam generi humano propitiari
rogaret. Si autem uiolentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in
faciem, atque obnixius orationi incumberet. At si procella fortior aut nimbus
perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc
ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris
rediret, fixa mente uacaret. Cumque interrogaretur a suis, quare hoc faceret,
respondebat: ‘Non legistis, quia “intonuit de caelo Dominus, et Altissimus
dedit uocem suam; misit sagittas suas, et dissipauit eos, fulgora
multiplicauit, et conturbauit eos?” Mouet enim aera Dominus, uentos excitat,
iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut
corda eorum in memoriam futuri iudicii reuocet, ut superbiam eorum dissipet, et
conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis
ac terris ardentibus uenturus est in nubibus, in potestate magna et maiestate,
ad iudicandos uiuos et mortuos. Propter quod,’ inquit, ‘oportet nos admonitioni
eius caelesti, debito cum timore et amore respondere; ut, quoties aere commoto
manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox
inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque
expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.’
Conuenit
autem reuelationi et relationi praefati fratris de obitu huius antistitis etiam
sermo reuerentissimi patris Ecgbercti, de quo supra diximus, qui dudum cum
eodem Ceadda adulescente, et ipse adulescens in Hibernia monachicam in
orationibus et continentia, et meditatione diuinarum scripturarum uitam sedulus
agebat. Sed illo postmodum patriam reuerso, ipse peregrinus pro Domino usque ad
finem uitae permansit. Cum ergo ueniret ad eum longo post tempore gratia
uisitationis de Brittania uir sanctissimus et continentissimus, uocabulo
Hygbald, qui erat abbas in prouincia Lindissi, et ut sanctos decebat, de uita
priorum patrum sermonem facerent, atque hanc aemulari gauderent, interuenit
mentio reuerentissimi antistitis Ceadda, dixitque Ecgberct: ‘Scio hominem in
hac insula adhuc in carne manentem, qui, cum uir ille de mundo transiret, uidit
animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum descendere de caelo, et
adsumta secum anima eius, ad caelestia regna redire.’ Quod utrum de se an de
alio aliquo diceret, nobis manet incertum, dum tamen hoc, quod tantus uir
dixit, quia uerum sit, esse non possit incertum.
Obiit autem
Ceadda sexto die Nonarum Martiarum, et sepultus est primo quidem iuxta
ecclesiam sanctae Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia beatissimi
apostolorum principis Petri, in eandem sunt eius ossa translata. In quo utroque
loco, ad indicium uirtutis illius, solent crebra sanitatum miracula operari.
Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit
ibi uespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus, et ibi tota
nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus
cunctis, quid ibi sanitatis Domino largiente consequeretur, ostendit. Est autem
locus idem sepulchri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus, habente
foramen in pariete, per quod solent hi, qui causa deuotionis illo adueniunt,
manum suam inmittere, ac partem pulueris inde adsumere; quam cum in aquas
miserint, atque has infirmantibus iumentis siue hominibus gustandas dederint,
mox infirmitatis ablata molestia, cupitae sospitatis gaudia redibunt.
In cuius
locum ordinauit Theodorus Uynfridum, uirum bonum ac modestum, qui, sicut
prodecessores eius, prouinciis Merciorum et Mediterraneorum Anglorum et
Lindisfarorum episcopatus officio praeesset; in quibus cunctis Uulfheri, qui
adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. Erat autem Uynfrid de clero eius, cui
ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore
fungebatur.
|