[4]
INTEREA Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, relinquens Brittaniam, tulit
secum omnes, quos in Lindisfarnensium insula congregauerat Scottos; sed et de
gente Anglorum uiros circiter XXX, qui utrique monachicae conuersationis erant
studiis inbuti. Et relictis in ecclesia sua fratribus aliquot, primo uenit ad
insulam Hii, unde erat ad praedicandum uerbum Anglorum genti destinatus. Deinde
secessit ad insulam quandam paruam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia
procul secreta, sermone Scottico Inisboufinde, id est insula uitulae albae,
nuncupatur. In hanc ergo perueniens, construxit
monasterium, et monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat,
collocauit. Qui cum inuicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore
aestatis, quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca
dispersi uagarentur, at uero hieme succedente redirent, et his, quae Angli
praeparauerant, communiter uti desiderarent; quaesiuit Colmanus huic
dissensioni remedium, et circuiens omnia prope uel longe, inuenit locum in
Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Magéo
nominatur; emitque partem eius non grandem, ad constituendum ibi monasterium, a
comite, ad cuius possessionem pertinebat; ea condicione addita, ut pro ipso
etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces
offerrent. Et constructo statim monasterio, iuuante
etiam comite ac uicinis omnibus, Anglos ibidem locauit, relictis in praefata
insula Scottis. Quod uidelicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur
incolis. Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigéo
consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium
examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad
exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia
et sinceritate proprio labore manuum uiuant.
|