[5]
ANNO dominicae incarnationis DCLXXmo, qui est annus secundus ex quo Brittaniam
uenit Theodorus, Osuiu rex Nordanhymbrorum pressus est infirmitate, qua et
mortuus est anno aetatis suae LVIIIo. Qui in tantum eo tempore tenebatur amore
Romanae et apostolicae institutionis, ut, si ab infirmitate saluaretur, etiam
Romam uenire, ibique ad loca sancta uitam finire disponeret, Uilfridumque
episcopum ducem sibi itineris fieri, promissa non parua pecuniarum donatione,
rogaret. Qui defunctus die XV Kalendarum Martiarum Ecgfridum filium regni
heredem reliquit; cuius anno regni IIIo, Theodorus cogit concilium episcoporum,
una cum eis, qui canonica patrum statuta et diligerent, et nossent, magistris
ecclesiae pluribus. Quibus pariter congregatis, diligenter ea, quae unitati
pacis ecclesiasticae congruerent, eo quo pontificem decebat, animo, coepit
obseruanda docere. Cuius synodicae actionis huiusmodi textus est:
In nomine
Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac
gubernante suam ecclesiam eodem Domino Iesu Christo, placuit conuenire nos
iuxta morem canonum uenerabilium, tractaturos de necessariis ecclesiae
negotiis. Conuenimus autem die XXoIIIIo mensis Septembris, indictione prima, in
loco, qui dicitur Herutford; ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica
sede destinatus Doruuernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater
noster, reuerentissimus Bisi, Orientalium Anglorum episcopus; quibus etiam
frater et consacerdos noster Uilfrid, Nordanhymbrorum gentis episcopus, per
proprios legatarios adfuit. Adfuerunt et fratres ac consacerdotes nostri,
Putta, episcopus castelli Cantuariorum, quod dicitur Hrofescœstir, Leutherius,
episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid, episcopus prouinciae Merciorum.
Cumque in unum conuenientes iuxta ordinem quique suum resedissemus: ‘Rogo,’
inquam, ‘dilectissimi fratres, propter timorem et amorem Redemtoris nostri, ut
in commune omnes pro nostra fide tractemus; ut, quaeque decreta ac definita
sunt a sanctis ac probabilibus patribus, incorrupte ab omnibus nobis seruentur.’
Haec et alia quamplura, quae ad caritatem pertinebant, unitatemque ecclesiae
conseruandam, prosccutus sum. Cumque explessem praelocutionem, interrogaui
unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quae a patribus canonice
sunt antiquitus decreta, custodire. Ad quod omnes consacerdotes nostri
respondentes dixerunt: ‘Optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctorum
canones patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime seruare.’ Quibus
statim protuli eundem librum canonum, et ex eodem libro X capitula, quae per
loca notaueram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, et,
ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogaui.
Primum capitulum: ‘Ut sanctum diem paschae in commune omnes
seruemus dominica
post XIIIIam lunam mensis primi.’
Secundum: ‘Ut nullus episcoporum parrochiam alterius
inuadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis.’
III: ‘Ut, quaeque monasteria Deo consecrata sunt,
nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quicquam de eorum rebus
uiolenter abstrahere.’
IIII: ‘Ut
ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est de monasterio ad
monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis; sed in ea permaneant
oboedientia, quam tempore suae conuersionis promiserunt.’
V: ‘Ut nullus
clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat, neque
alicubi ueniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur. Quod
si semel susceptus noluerit inuitatus redire, et susceptor, et is, qui
susceptus est, excommunicationi subiacebit.’
VI: ‘Ut
episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato;
nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale, absque permissu episcopi, in
cuius parrochia esse cognoscitur, agere.’
VII: ‘Ut bis in anno synodus congregetur. Sed quia
diuersae causae inpediunt, placuit omnibus in commune, ut Kalendis Augustis in
loco, qui appellatur Clofeshoch, semel in anno congregemur.’
VIII: ‘Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per
ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem consecrationis suae.’
VIIII capitulum in commune tractatum est: ‘Ut plures
episcopi crescente numero fidelium augerentur’; sed de hac re ad praesens
siluimus.
X capitulum pro coniugiis: ‘Ut nulli liceat nisi legitimum
habere conubium. Nullus incestum faciat, nullus coniugem propriam, nisi, ut
sanctum euangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si
quisquam propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si
Christianus esse recte uoluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneat, aut
propriae reconcilietur coniugi.’
His itaque
capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo
nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis diuulgarentur,
placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae
subscriptione confirmaret. Quam sententiam definitionis nostrae Titillo notario
scribendam dictaui. Actum in mense et indictione supra scripta. Quisquis igitur
contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac
subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo uenire, eamque infringere
temtauerit, nouerit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate
separatum. Diuina nos gratia in unitate sanctae suae ecclesiae uiuentes
custodiat incolumes.
Facta est
autem haec synodus anno ab incarnatione Domini DCLXX tertio, quo anno rex
Cantuariorum Ecgberct mense Iulio obierat, succedente in regnum fratre
Hlothere, quod ipse annos XI et menses VII tenuit. Bisi autem episcopus Orientalium
Anglorum, qui in praefata synodo fuisse perhibetur, ipse erat successor
Bonifatii, cuius supra meminimus, uir multae sanctitatis et religionis. Nam
Bonifatio post X et VII episcopatus sui annos defuncto, episcopus ipse pro eo,
Theodoro ordinante, factus est. Quo adhuc superstite, sed grauissima
infirmitate ab administrando episcopatu prohibito, duo sunt pro illo, Aecci et
Baduuini, electi et consecrati episcopi; ex quo usque hodie prouincia illa duos
habere solet episcopos.
|