[7]
IN hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam
aedificationemque sequentium ab his, qui nouere, descripta habentur a multis; e
quibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae inserere curauimus. Cum
tempestas saepe dictae cladis late cuncta depopulans, etiam partem monasterii
huius illam, qua uiri tenebantur, inuasisset, et passim cotidie raperentur ad
Dominum; sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem,
qua ancellarum Dei caterua a uirorum erat secreta contubernio, eadem plaga
tangeret, crebrius in conuentu sororum perquirere coepit, quo loci in
monasterio corpora sua poni, et cymiterium fieri uellent, cum eas eodem, quo
ceteros exterminio raptari e mundo contingeret. Cumque nihil certi responsi,
tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus
certissimum supernae prouisionis responsum. Cum enim nocte quadam, expletis
matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulchra
fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent,
ecce subito lux emissa caelitus, ueluti linteum magnum, uenit super omnes,
tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae
intermitterent. Ipse autem splendor emissae lucis, in cuius conparatione sol
meridianus uideri posset obscurus, non multo post illo eleuatus de loco, in
meridianum monasterii, hoc est ad occidentem oratorii, secessit, ibique
aliquandiu remoratus, et ea loca operiens, sic uidentibus cunctis ad caeli se
alta subduxit; ut nulli esset dubium, quin ipsa lux, quae animas famularum
Christi esset ductura uel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum,
in quo requietura, et diem resurrectionis essent expectatura, monstraret. Cuius
radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior, qui ipsa hora in
oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat, referret mane, quod ingressi
per rimas ostiorum uel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis uiderentur
superare fulgorem.
|