[8]
ERAT in eodem monasterio puer trium circiter non amplius annorum, Aesica
nomine, qui propter infantilem adhuc aetatem in uirginum Deo dedicatarum
solebat cella nutriri, ibique meditari. Hic praefata pestilentia tactus, ubi ad
extrema peruenit, clamauit tertio unam de consecratis Christo uirginibus,
proprio eam nomine quasi praesentem alloquens, ‘Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd’; et sic
terminans temporalem uitam, intrauit aeternam. At uirgo illa, quam moriens
uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocitata
est die de hac luce subtracta, et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste
secuta est.
Item quaedam
ex eisdem ancellis Dei, cum praefato tacta morbo, atque ad extrema esset perducta,
coepit subito circa mediam noctem clamare his, quae sibi ministrabant, petens,
ut lucernam, quae inibi accensa erat, extinguerent. Quod cum frequenti uoce
repeteret, nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: ‘Scio, quod
me haec insana mente loqui arbitramini; sed iam nunc non ita esse cognoscite;
nam uere dico uobis, quia domum hanc tanta luce inpletam esse perspicio, ut
uestra illa lucerna mihi omnimodis esse uideatur obscura.’ Et cum ne adhuc
quidem talia loquenti quisquam responderet, uel adsensum praeberet, iterum
dixit: ‘Accendite ergo lucernam illam, quamdiu uultis; attamen scitote, quia
non est mea; nam mea lux, incipiente aurora, mihi aduentura est.’ Coepitque
narrare, quia apparuerit sibi quidam uir Dei, qui eodem anno fuerat defunctus,
dicens, quod adueniente diluculo perennem esset exitura ad lucem. Cuius ueritas
uisionis cita circa exortum diei puellae morte probata est.
|