[10]
SUCCESSIT autem Aedilburgi in officio abbatissae deuota Deo famula, nomine
Hildilid, multisque annis, id est usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio
strenuissime, et in obseruantia disciplinae regularis, et in earum, quae ad
communes usus pertinent, rerum prouidentia praefuit. Cui cum propter angustiam
loci, in quo monasterium constructum est, placuisset, ut ossa famulorum
famularumque Christi, quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur, et
transferrentur omnia in ecclesiam beatae Dei genetricis, unoque conderentur in
loco; quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi
apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, de quo haec
excerpsimus, quisque legerit, inueniet.
Sane
nullatenus praetereundum arbitror miraculum sanitatis, quod ad ipsum cymiterium
Deo dicatae congregationis factum idem libellus refert. Erat quippe in proximo
comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita, tantum per dies
eadem molestia crebrescente grauata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius
posset particulam uidere. Cui, dum aliquandiu caecitatis huius nocte clausa
maneret, repente uenit in mentem, quia, si ad monasterium delata uirginum sanctimonalium,
ad reliquias sanctorum peteret, perditam posset recipere lucem. Nec distulit,
quin continuo, quod mente conceperat, expleret. Perducta namque a puellis suis
ad monasterium, quia in proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se
habere professa est, introducta est ad cymiterium; et, cum ibidem diutius
flexis genibus oraret, nihilo tardius meruit exaudiri. Nam exsurgens ab
oratione, priusquam exiret de loco, petitae lucis gratiam recepit; et quae
famularum manibus adducta fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta reuersa
est; quasi ad hoc solummodo lucem amitteret temporalem, ut, quanta sanctos
Christi lux in caelis, quae gratia uirtutis possideret, sua sanatione
demonstraret.
|