[11]
EO tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut idem etiam libellus docet,
uir multum Deo deuotus, nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim
religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum fructibus plurimum
intentus; uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus
praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus diuortium
negaret, relicto regno subisset. Unde multis uisum et saepe dictum est, quia
talis animi uirum, episcopum magis quam regem ordinari deceret. Cumque annos
XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis
infirmitate permaxima, qua et mortuus est; ammonuitque coniugem, ut uel tunc
diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti,
uel potius mundo seruire non possent. Quod dum egre inpetraret ab ea, uenit ad
antistitem Lundoniae ciuitatis, uocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat;
et per eius benedictionem habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit.
Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis
sibi reseruans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere
desiderans.
Qui cum
ingrauescente praefata egritudine, diem sibi mortis inminere sensisset, timere
coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adfectus dolore aliquid
indignum suae personae uel ore proferret, uel aliorum motu gereret membrorum.
Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo,
rogauit, ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri
adessent. Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo
post idem uir Dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam,
quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die
esset hanc uitam terminaturus, ostenderet. Uidit enim, ut post ipse referebat,
tres ad se uenisse uiros claro indutos habitu; quorum unus residens ante
lectulum eius, stantibus his, qui secum aduenerant, comitibus, et
interrogantibus de statu eius, quem languentem uisitare uenerant, dixit, quod
anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura
de corpore; sed et tertium exinde diem, quo esset moriturus, insinuauit. Quod
ita utrumque, ut ex uisione didicit, conpletum est. Nam die dehinc tertio,
conpleta hora nona, subito quasi leuiter obdormiens, sine ullo sensu doloris
emisit spiritum.
Cuius corpori
tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum; sed cum huic corpus inponere
coepissent, inuenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. Dolantes ergo
lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum
mensuram digitorum. Sed nec sic quidem corpus capiebat. Unde facta difficultate
tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent,
in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur. Sed mira res et
non nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. Nam subito
adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum
cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est
sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte
capitis etiam ceruical posset interponi; a parte uero pedum mensura IIII
digitorum in sarcofago corpus excederet. Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus
monitis caelestia sperare didicerat.
|