[12] QUARTUS Occidentalium Saxonum
antistes Leutherius fuit. Siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus,
tertius exstitit Uini. Cumque mortuus esset Coinualch, quo regnante idem
Leutherius episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, et diuisum
inter se tenuerunt annis circiter X; ipsisque regnantibus defunctus est ille,
et episcopatu functus Haeddi pro eo, consecratus a Theodoro in ciuitate
Lundonia. Cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis, Caedualla
suscepit imperium, et, cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni
amore conpunctus reliquit, eodem adhuc praesule ecclesiam gubernante; ac Romam
abiens, ibi uitam finiuit, ut in sequentibus latius dicendum est.
Anno autem dominicae incarnationis DCLXXVI, cum
Aedilred rex Merciorum, adducto maligno exercitu, Cantiam uastaret et ecclesias
ac monasteria sine respectu pietatis uel diuini timoris fedaret, ciuitatem quoque
Hrofi, in qua erat Putta episcopus, quamuis eo tempore absens, communi clade
absumsit. Quod ille ubi conperiit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis
omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab
eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam
finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens; quia, sicut et supra
diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius; sed in
illa solum ecclesia Deo seruiens, et ubicumque rogabatur, ad docenda ecclesiae
carmina diuertens. Pro quo Theodorus in ciuitate Hrofi Cuichelmum consecrauit
episcopum. Sed illo post non multum temporis prae inopia rerum ab episcopatu
decedente, atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit
antistitem.
Anno
dominicae incarnationis DCLXXVIII, qui est annus imperii regis Ecgfridi VIII.,
apparuit mense Augusto stella, quae dicitur cometa; et tribus mensibus
permanens, matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam
praeferens. Quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum et reuerentissimum
antistitem Uilfridum dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui
episcopatus, et duo in locum eius substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum
genti praeessent; Bosa uidelicet, qui Derorum, et Eata, qui Berniciorum
prouinciam gubernaret; hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in
Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum
collegio in episcopatus gradum adsciti. Cum quibus et Eadhaed in prouinciam
Lindisfarorum. quam nuperrime rex Ecgfrid, superato in bello et fugato
Uulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem prouincia
proprium accepit praesulem, II Ediluini, III Eadgarum, IIII Cyniberctum, quem
in praesenti habet. Habebat enim ante Eadhaedum antistitem Sexuulfum, qui etiam
Merciorum et Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit; unde et expulsus de
Lindissi, in illarum prouinciarum regimine permansit. Ordinati sunt autem
Eadhaed, Bosa, et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro; qui etiam post tres
abscessionis Uilfridi annos, horum numero duos addidit antistites, Tunberctum
ad ecclesiam Hagustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumuini ad
prouinciam Pictorum, quae tunc temporis Anglorum erat imperio subiecta.
Eadhaedum de Lindissi reuersum, eo quod Aedilred prouinciam recepisset,
Hrypensi ecclesiae praefecit.
|