[13]
PULSUS est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multa diu loca peruagatus, Romam
adiit, Brittaniam rediit; et si propter inimicitias memorati regis in patria
siue parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab euangelizandi potuit
ministerio cohiberi; siquidem diuertens ad prouinciam Australium Saxonum, quae
post Cantuarios ad austrum et ad occidentem usque ad Occidentales Saxones
pertingit, habens terram familiarum VII milium, et eo adhuc tempore paganis
cultibus seruiebat; huic uerbum fidei et lauacrum salutis ministrabat. Erat
autem rex gentis ipsius Aedilualch, non multo ante baptizatus in prouincia
Merciorum, praesente ac suggerente rege Uulfhere a quo etiam egressus de fonte,
loco filii susceptus est; in cuius signum adoptionis duas illi prouincias
donauit, Uectam uidelicet insulam, et Meanuarorum prouinciam in gente
Occidentalium Saxonum. Itaque episcopus, concedente, immo multum gaudente rege,
primos prouinciae duces ac milites sacrosancto fonte abluebat; uerum presbyteri
Eappa, et Padda, et Burghelm, et Oiddi ceteram plebem, uel tunc uel tempore
sequente baptizabant. Porro regina, nomine Eabae, in sua, id est Huicciorum prouincia
fuerat baptizata. Erat autem filia Eanfridi fratris Ænheri, qui ambo cum suo
populo Christiani fuere. Ceterum tota prouincia Australium Saxonum diuini
nominis et fidei erat ignara.
Erat autem
ibi monachus quidam de natione Scottorum, uocabulo Dicul, habens monasteriolum
permodicum in loco, qui uocatur Bosanhamm, siluis et mari circumdatum, et in eo
fratres V siue VI, in humili et paupere uita Domino famulantes. Sed
prouincialium nullus eorum uel uitam aemulari, uel praedicationem curabat
audire.
Euangelizans
autem genti episcopus Uilfrid, non solum eam ab erumna perpetuae damnationis,
uerum et a clade infanda temporalis interitus eripuit. Siquidem tribus annis
ante aduentum eius in prouinciam nulla illis in locis pluuia ceciderat, unde et
fames acerbissima plebem inuadens impia nece prostrauit. Denique ferunt, quia
saepe XL simul aut L homines inedia macerati procederent ad praecipitium
aliquod siue ripam maris, et iunctis misere manibus, pariter omnes aut ruina
perituri, aut fluctibus obsorbendi deciderent. Uerum ipso die, quo baptisma
fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena, sed copiosa, refloruit
terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer. Sicque abiecta
prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium
exultauerunt in Deum uiuum; intellegentes eum, qui uerus est Deus, et
interioribus se bonis et exterioribus caelesti gratia ditasse. Nam et antistes
cum uenisset in prouinciam, tantamque ibi famis poenam uideret, docuit eos
piscando uictum quaerere. Namque mare et flumina eorum piscibus abundabant; sed
piscandi peritia genti nulla nisi ad anguillas tantum inerat. Collectis ergo
undecumque retibus anguillaribus, homines antistitis miserunt in mare, et
diuina se iuuante gratia, mox cepere pisces diuersi generis CCC. Quibus trifariam diuisis, C pauperibus dederunt,
centum his, a quibus retia acceperant, centum in suos usus habebant. Quo
beneficio multum antistes cor omnium in suum conuertit amorem, et libentius eo
praedicante caelestia sperare coeperunt, cuius ministerio temporalia bona
sumserunt.
Quo tempore
rex Aedilualch donauit reuerentissimo antistiti Uilfrido terram LXXXVII
familiarum, ubi suos homines, qui exules uagabantur, recipere posset, uocabulo
Selæseu quod dicitur Latine insula uituli marini. Est enim locus undique mari
circumdatus praeter ab occidente, unde habet ingressum amplitudinis quasi
iactus fundae; qualis locus a Latinis paeninsula, a Grecis solet cherronesos
uocari. Hunc ergo locum cum accepisset episcopus Uilfrid, fundauit ibi monasterium,
ac regulari uita instituit, maxime ex his, quos secum adduxerat, fratribus;
quod usque hodie successores eius tenere noscuntur. Nam ipse illis in partibus annos V, hoc est usque ad
mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis, officium episcopatus et
uerbo exercebat et opere. Et quoniam illi rex cum praefata loci possessione
omnes, qui ibidem erant, facultates cum agris et hominibus donauit, omnes fide
Christi institutos, unda baptismatis abluit; inter quos, seruos et ancillas
ducentos quinquaginta; quos omnes ut baptizando a seruitute daemonica saluauit,
etiam libertate donando humanae iugo seruitutis absoluit.
|