[14]
IN quo tunc monasterio nonnulla caelestis gratiae dona specialiter ostensa
fuisse perhibentur; utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide Christus
iamregnare coeperat; e quibus unum, quod mihi reuerentissimus antistes Acca
sepius referre, et a fidelissimis eiusdem monasterii fratribus sibi relatum
asserere solebat, memoriae mandare commodum duximus.
Eodem ferme
tempore, quo ipsa prouincia nomen Christi susceperat, multas Brittaniae
prouincias mortalitas saeua corripiebat. Quae cum praefatum quoque monasterium,
cui tunc regendo religiosissimus Christi sacerdos, uocabulo Eappa, praefuit,
nutu diuinae dispensationis attingeret; multique siue de his, qui cum antistite
illo uenerant, siue de illis, qui de eadem prouincia Saxonum nuper ad fidem
fuerant uocati, passim de hac uita raperentur; uisum est fratribus triduanum
ieiunium agere, et diuinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam
sibi dignaretur inpendere, et siue periclitantes hoc morbo a praesenti morte
liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione seruaret.
Erat tunc
temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum, nuper uocatus
ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non pauco tempore recubans in lectulo
iacebat. Cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur,
contigit forte ipsum puerum hora ferme secunda diei in loco, in quo eger
iacebat, solum inueniri; cui diuina dispositione subito beatissimi apostolorum
principes dignati sunt apparere. Erat enim puer multum simplicis ac mansueti
animi, sinceraque deuotione sacramenta fidei, quae susceperat, seruans.
Salutantes ergo illum uerbis piissimis apostoli dicebant: ‘Noli timere, fili,
mortem, pro qua sollicitus es; nos enim te hodierna die ad caelestia sumus
regna perducturi. Sed primum expectare habes, donec missae celebrentur, ac
uiatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte
absolutus, ad aeterna in caelis gaudia subleueris. Clama ergo ad te presbyterum
Eappan, et dicito illi, quia Dominus exaudiuit preces uestras, et deuotionem ac
ieiunia propitius aspexit; neque aliquis de hoc monasterio siue adiacentibus ei
possessiunculis hac clade ultra moriturus est; sed omnes, qui alicubi de
uestris hac egritudine laborant, resurrecturi a langore, pristina sunt
sospitate recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte,
et ad uisionem Domini Christi, cui fideliter seruisti, perducendus in caelum;
quod diuina uobis misericordia per intercessionem religiosi ac Deo dilecti
regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis
auctoritate et Christianae pietatis, quae ad regnum perenne ducit, deuotione
sublimiter praefuit, conferre dignata est. Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad
sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus
agminibus. Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata
depositio, et inuenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo.
Celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, siue pro gratiarum
actione exauditae suae deprecationis, siue etiam in memoriam praefati regis
Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat, ideoque pro eis, quasi pro suae
gentis aduenis, supplex orabat ad Dominum; et cunctis conuenientibus ad
ecclesiam fratribus, communicent omnes sacrificiis caelestibus, et ita soluto
ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.’
Quae cum
omnia uocato ad se presbytero puer uerba narrasset, interrogauit eum
sollicitus, quales essent habitu uel specie uiri, qui sibi apparuissent.
Respondit: ‘Praeclari omnino habitus, et uultus erant laetissimi ac
pulcherrimi, quales numquam ante uideram, neque aliquos hominum tanti decoris
ac uenustatis esse posse credebam. Unus quidem adtonsus erat, ut clericus,
alius barbam habebat prolixam; dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius
uocaretur Paulus; et ipsi essent ministri Domini et Saluatoris nostri Iesu
Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de caelis.’ Credidit ergo
uerbis pueri presbyter, ac statim egressus requisiuit in annale suo, et inuenit
eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum; uocatisque fratribus, parari
prandium, missas fieri, atque omnes communicare more solito praecepit; simul et
infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri
mandauit.
Quibus ita
gestis, non multo post eadem ipsa die puer defunctus est, suaque morte probauit
uera fuisse uerba, quae ab apostolis Christi audierat. Sed et hoc eius uerbis
testimonium perhibuit, quod nemo praeter ipsum tempore illo ex eodem est
monasterio raptus de mundo. Ex qua nimirum uisione multi, qui haec audire
potuerunt, et ad exorandam in aduersis diuinam clementiam, et ad salutaria
ieiuniorum remedia subeunda sunt mirabiliter accensi; et ex eo tempore non
solum in eodem monasterio, sed et in plerisque locis aliis, coepit annuatim
eiusdem regis ac militis Christi natalicius dies missarum celebratione
uenerari.
|