[14]
POSTQUAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam,
quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas
exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se
obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset
insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret. Quod ita soluit, ut
hanc Uilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua superueniens aderat,
utendam pro Domino offerret. Est autem mensura eiusdem insulae, iuxta
aestimationem Anglorum, mille ducentarum familiarum; unde data est episcopo
possessio terrae CCCarum familiarum. At ipse partem, quam accepit, commendauit
cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini, et erat filius sororis eius, dans
illi presbyterum nomine Hiddila, qui omnibus, qui saluari uellent, uerbum ac
lauacrum uitae ministraret.
Ubi silentio
praetereundum non esse reor, quod in primitias eorum, qui de eadem insula credendo
saluati sunt, duo regii pueri fratres uidelicet Arualdi regis insulae, speciali
sunt Dei gratia coronati. Siquidem inminentibus insulae hostibus, fuga lapsi
sunt de insula, et in proximam Iutorum prouinciam translati; ubi, cum delati in
locum, qui uocatur Ad Lapidem, occulendos se a facie regis uictoris
credidissent, proditi sunt, atque occidi iussi. Quod cum audisset abbas quidam
et presbyter uocabulo Cyniberct, habens non longe ab inde monasterium in loco,
qui uocatur Hreutford, id est uadum harundinis, uenit ad regem, qui tunc eisdem
in partibus occultus curabatur a uulneribus, quae ei inflicta fuerant
proelianti in insula Uecta; postulauitque ab eo, ut, si necesse esset pueros
interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis inbui. Concessit
rex, et ipse instructos eos uerbo ueritatis, ac fonte Saluatoris ablutos, de
ingressu regni aeterni certos reddidit. Moxque illi instante carnifice mortem
laeti subiere temporalem, per quam se ad uitam animae perpetuam non dubitabant
esse transituros. Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum prouinciae fidem
Christi susceperant, suscepit et insula Uecta, in quam tamen ob erumnam
externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante
Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum est episcopus, accepit.
Sita est
autem haec insula contra medium Australium Saxonum et Geuissorum, interposito
pelago latitudinis trium milium, quod uocatur Soluente; in quo uidelicet pelago
bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali
erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis
Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent,
praefatum pelagus intrat; finitoque conflictu in oceanum refusi, unde uenerant,
redeunt.
|