[15]
HIS temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per heresim
Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab
huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum
doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat,
omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum; et hunc synodalibus
litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curauit, quarum
uidelicet litterarum istud exordium est:
In nomine
Domini nostri Iesu Christi Saluatoris, imperantibus dominis piissimis nostris
Ecgfrido rege Hymbronensium, anno Xo regni eius, sub die XV Kalendas Octobres,
indictione VIIIa; et Aedilredo rege Mercinensium, anno sexto regni eius; et
Alduulfo rege Estranglorum, anno XVIIo regni eius; et Hlothario rege
Cantuariorum, regni eius anno VIIo; praesidente Theodoro, gratia Dei
archiepiscopo Brittaniae insulae et ciuitatis Doruuernis; una cum eo sedentibus
ceteris episcopis Brittaniae insulae uiris uenerabilibus, praepositis
sacrosanctis euangeliis, in loco, qui Saxonico uocabulo Haethfelth nominatur,
pariter tractantes, fidem rectam et orthodoxam exposuimus; sicut Dominus noster
Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter uiderunt,
et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et
generaliter omnes sancti et uniuersales synodi, et omnis probabilium catholicae
ecclesiae doctorum chorus. Hos itaque
sequentes, nos pie atque orthodoxe, iuxta diuinitus inspiratam doctrinam eorum
professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie
et ueraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinitatem in unitate
consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum Deum in tribus
subsistentiis, uel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.
Et post multa huiusmodi, quae ad rectae fidei
confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit:
Suscipimus sanctas et uniuersales quinque synodos
beatorum et Deo acceptabilium patrum; id est, qui in Nicaea congregati fuerunt
CCCX et VIII contra Arrium impiissimum et eiusdem dogmata; et in
Constantinopoli CL contra uesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata; et in
Efeso primo ducentorum contra ncquissimum Nestorium et eiusdem dogmata; et in
Calcedone DCrum et XXX contra Eutychen, et Nestorium, et eorum dogmata; et
iterum in Constantinopoli quinto congregati sunt concilio in tempore Iustiniani
minoris contra Theodorum, et Theodoreti et Iba epistulas, et eorum dogmata contra
Cyrillum.
Et paulo
post:
Et synodum,
quae facta est in urbe Roma in tempore Martini papae beatissimi, indictione
VIIIa, imperante Constantino piissimo anno nono, suscipimus. Et glorificamus
Dominum nostrum Iesum, sicut isti glorificauerunt; nihil addentes uel
subtrahentes; et anathematizamus corde et ore, quos anathematizarunt, et quos
susceperunt, suscipimus; glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius
unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex
Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicauerunt hi, quos memorauimus
supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores. Et nos omnes subscribimus,
qui cum Theodoro archiepiscopo fidem catholicam exposuimus.
|