[16]
INTERERAT huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir
uenerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas
monasterii beati Martini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae
Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra
meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae in
honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, uenit
Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem
monasterii abbas fuit, quod et ante sepius facere consueuerat, atque honorifice
a beatae memoriae papa Agathone susceptus est; petiitque et accepit ab eo, in
munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam priuilegii ex
auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem uoluisse ac
licentiam dedisse nouerat, quo concedente et possessionem terrae largiente,
ipsum monasterium fecerat.
Accepit et
praefatum Iohannem abbatem Brittaniam perducendum; quatenus in monasterio suo
cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret;
egitque abba Iohannes, ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem uidelicet,
ritumque canendi ac legendi uiua uoce praefati monasterii cantores edocendo, et
ea, quae totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam
litteris mandando; quae hactenus in eodem monasterio seruata, et a multis iam
sunt circumquaque transscripta. Non solum autem idem Iohannes ipsius monasterii
fratres docebat, uerum de omnibus pene eiusdem prouinciae monasteriis ad
audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant. Sed et ipsum per loca,
in quibus doceret, multi inuitare curabant.
Ipse autem
excepto cantandi uel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa
acceperat, ut, cuius esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret,
Romamque rediens referret. Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque
episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui
unam in Christo operationem et uoluntatem praedicabant, secum ueniens adtulit;
atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transscribendam
commodauit. Tales namque eo tempore fidem Constantinopolitanae ecclesiae multum
conturbauerunt; sed Domino donante proditi iam tunc et uicti sunt. Unde uolens
Agatho papa, sicut in aliis prouinciis, ita etiam in Brittania qualis esset
status ecclesiae, quam ab hereticorum contagiis castus, ediscere, hoc negotium
reuerentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit. Quamobrem collecta
pro hoc in Brittania synodo, quam diximus. inuenta est in omnibus fides
inuiolata catholica; datumque illi exemplar eius Romam perferendum.
Uerum ille
patriam reuertens, non multo postquam oceanum transiit, arreptus infirmitate ac
defunctus est; corpusque eius ab amicis propter amorem sancti Martini, cuius
monasterio praeerat, Turonis delatum atque honorifice sepultum est. Nam et
benigno ecclesiae illius hospitio, cum Brittaniam iret, exceptus est,
rogatusque multum a fratribus, ut Romam reuertens, illo itinere ueniret, atque
ad eam diuerteret ecclesiam; denique ibidem adiutores itineris et iniuncti
operis accepit. Qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum
catholicae fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa
omnibusque, qui audiere uel legere, gratantissime susceptum.
|