[17]
ACCEPIT autem rex Ecgfrid coniugem nomine Aedilthrydam, filiam Anna regis
Orientalium Anglorum, cuius sepius mentionem fecimus, uiri bene religiosi, ac
per omnia mente et opere egregii; quam et alter ante illum uir habuerat uxorem,
princeps uidelicet Australium Gyruiorum uocabulo Tondberct. Sed illo post
modicum temporis, ex quo eam accepit, defuncto, data est regi praefato; cuius
consortio cum XII annis uteretur, perpetua tamen mansit uirginitatis
integritate gloriosa; sicut mihimet sciscitanti, cum hoc, an ita esset,
quibusdam uenisset in dubium, beatae memoriae Uilfrid episcopus referebat,
dicens se testem integritatis eius esse certissimum; adeo ut Ecgfridus
promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset
persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo
diligere. Nec diffidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aeuo
praecedente aliquoties factum fideles historiae narrant; donante uno eodemque
Domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur. Nam etiam
signum diuini miraculi, quo eiusdem feminae sepulta caro corrumpi non potuit,
indicio est, quia uirili contactu incorrupta durauerit.
Quae multum
diu regem postulans, ut saeculi curas relinquere, atque in monasterio, tantum
uero regi Christo seruire permitteretur; ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit
monasterium Aebbæ abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco,
quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato
antistite Uilfrido. Post annum uero ipsa facta est abbatissa in regione, quae
uocatur Elge; ubi constructo monasterio uirginum Deo deuotarum perplurium mater
uirgo, et exemplis uitae caelestis esse coepit et monitis. De qua ferunt, quia,
ex quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis uestimentis uti
uoluerit; raroque in calidis balneis, praeter inminentibus sollemniis
maioribus, uerbi gratia paschae, pentecostes, epifaniae, lauari uoluerit; et
tunc nouissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio ceteris,
quae ibi essent, famulis Christi; raro praeter maiora sollemnia, uel artiorem
necessitatem, plus quam semel per diem manducauerit; semper, si non infirmitas
grauior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum diei, in
ecclesia precibus intenta persteterit. Sunt etiam, qui dicant, quia per
prophetiae spiritum, et pestilentiam, qua ipsa esset moritura, praedixerit, et
numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam
cunctis praesentibus intimauerit. Rapta est autem ad Dominum in medio suorum,
post annos VII, ex quo abbatissae gradum susceperat; et aeque, ut ipsa
iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem, quo transierat, ligneo
in locello sepulta.
Cui successit
in ministerium abbatissae soror eius Sexburg, quam habuerat in coniugem
Earconberct rex Cantuariorum. Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem
abbatissae leuari ossa eius, et in locello nouo posita in ecclesiam transferri;
iussitque quosdam e fratribus quaerere lapidem, de quo locellum in hoc facere
possent; qui ascensa naui, ipsa enim regio Elge undique est aquis ac paludibus
circumdata, neque lapides maiores habet, uenerunt ad ciuitatulam quandam
desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir uocatur;
et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime
factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum. Unde intellegentes a
Domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes rettulerunt ad monasterium.
Cumque corpus
sacrae uirginis ac sponsae Christi aperto sepulchro esset prolatum in lucem,
ita incorruptum inuentum est, ac si eodem die fuisset defuncta, siue humo
condita; sicut et praefatus antistes Uilfrid, et multi alii, qui nouere,
testantur; sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et
eleuatae de tumulo adfuit; qui referre erat solitus, quod illa infirmata
habuerit tumorem maximum sub maxilla; ‘Iusseruntque me,’ inquit, ‘incidere
tumorem illum, ut efflueret noxius umor, qui inerat; quod dum facerem,
uidebatur illa per biduum aliquanto leuius habere; ita ut multi putarent, quia
sanari posset a langore. Tertia autem die prioribus adgrauata doloribus, et
rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac uita
mutauit. Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento
desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens
circumstaret; ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura
intrasset, repente audiuimus abbatissam intus uoce clara proclamare: “Sit
gloria nomini Domini.” Nec multo post clamauerunt me intus, reserato ostio
papilionis; uidique eleuatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo
uirginis quasi dormientis simile. Sed et discooperto uultus indumento,
monstrauerunt mihi etiam uulnus incisurae, quod feceram, curatum; ita ut mirum
in modum pro aperto et hiante uulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima tunc
cicatricis uestigia parerent. Sed et linteamina omnia, quibus inuolutum erat
corpus, integra apparuerunt, et ita noua, ut ipso die uiderentur castis eius
membris esse circumdata.’ Ferunt autem, quia, cum praefato tumore ac dolore
maxillae siue colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis,
ac solita dicere: ‘Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto,
in quo iuuenculam me memini superuacua moniliorum pondera portare; et credo,
quod ideo me superna pietas dolore colli uoluit grauari, ut sic absoluar reatu
superuacuae leuitatis; dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor
tumoris ardorque promineat.’ Contigit autem tactu indumentorum eorundem et
daemonia ab obsessis effugata corporibus, et infirmitates alias aliquoties esse
curatas. Sed et loculum, in quo primo sepulta est, nonnullis oculos dolentibus
saluti fuisse perhibent; qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent,
mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent. Lauerunt igitur
uirgines corpus, et nouis indutum uestibus intulerunt in ecclesiam, atque in
eo, quod adlatum erat, sarcofago posuerunt, ubi usque hodie in magna
ueneratione habetur. Mirum uero in modum ita aptum corpori uirginis sarcofagum
inuentum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset; et locus quoque capitis
seorsum fabrefactus ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.
Est autem
Elge in prouincia Orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum,
in similitudinem insulae uel paludibus, ut diximus, circumdata uel aquis; unde
et a copia anguillarum, quae in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit; ubi
monasterium habere desiderauit memorata Christi famula, quoniam de prouincia
eorundem Orientalium Anglorum ipsa, ut praefati sumus, carnis originem duxerat.
|