LIBER PRIMUS.
[1] Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter
septentrionem et occidentem locata est, Germaniae, Galliae, Hispaniae, maximis Europae
partibus, multo interuallo aduersa. Quae per miliapassuum DCCC in Boream longa,
latitudinis habet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diuersorum
promontoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies
LXXV milia conpleat. Habet a meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus
transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum
nunc corrupte Reptacæstir uocata, interposito mari a Gessoriaco Morynorum
gentis litore proximo, traiectu milium L, siue, ut quidam scripsere, stadiorum
CCCCL. A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet.
Opima
frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis; uineas
etiam quibusdam in locis germinans; sed et auium ferax terra marique generis
diuersi; fluuiis quoque multum piscosis ac fontibus praeclara copiosis, et
quidem praecipue issicio abundat, et anguilla. Capiuntur autem saepissime et
uituli marini, et delphines, nec non et balenae; exceptis uariorum generibus
concyliorum; in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam omnis
quidem coloris optimam inueniunt, id est et rubicundi, et purpurei, et
iacintini, et prasini, sed maxime candidi. Sunt et cocleae satis superque
abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor
pulcherrimus nullo umquam solis ardore, nulla ualet pluuiarum iniuria
pallescere; sed quo uetustior, eo solet esse uenustior. Habet fontes salinarum,
habet et fontes calidos, et ex eis fluuios balnearum calidarum omni aetati et
sexui per distincta loca iuxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim, ut
sanctus Basilius dicit, feruidam qualitatem recipit, cum per certa quaedam
metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quae etiam uenis
metallorum, aeris, ferri, et plumbi, et argenti, fecunda, gignit et lapidem
gagatem plurimum optimumque; est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus,
incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut
sucinum. Erat et ciuitatibus quondam XX et VIII nobilissimis insignita, praeter
castella innumera, quae et ipsa muris turribus, portis, ac seris erant
instructa firmissimis.
Et quia prope
sub ipso septentrionali uertice mundi iacet, lucidas aestate noctes habet; ita
ut medio saepe tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus, utrum
crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam aduenerit matutinum, utpote
nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte;
unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in
bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est horarum X et VIII;
plurimae item breuitatis noctes aestate, et dies habet in bruma, hoc est sex
solummodo aequinoctialium horarum; cum in Armenia, Macedonia, Italia,
ceterisque eiusdem lineae regionibus longissima dies siue nox XV, breuissima
VIIII conpleat horas.
Haec in
praesenti, iuxta numerum librorum, quibus lex diuina scripta est, quinque
gentium linguis, unam eandemque summae ueritatis et uerae sublimitatis
scientiam scrutatur, et confitetur, Anglorum uidelicet, Brettonum, Scottorum,
Pictorum et Latinorum, quae meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta
communis.
In primis
autem haec insula Brettones solum, a quibus nomen accepit, incolas habuit; qui
de tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam aduecti, australes sibi partes
illius uindicarunt.
Et cum
plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem
Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam,
circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse,
eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi
quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse. Est autem
Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad occidentem quidem Brittaniae
sita; sed sicut contra Aquilonem ea breuior, ita in meridiem se trans illius
fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamuis
magno aequore interiacente peruenit. Ad hanc ergo usque peruenientes nauigio
Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari.
Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet insula, ‘sed possumus,’
inquiunt, ‘salubre uobis dare consilium, quid agere ualeatis. Nouimus insulam
aliam esse non procul a nostra contra ortum solis, quam saepe lucidioribus
diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si uultis, habitabilem uobis
facere ualetis; uel, siqui restiterit, nobis auxiliariis utimini.’ Itaque
petentes Brittaniam Picti, habitare per septentrionales insulae partes
coeperunt, nam austrina Brettones occupauerant. Cumque uxores Picti non
habentes peterent a Scottis, ea solum condicione dare consenserunt, ut ubi res
ueniret in dubium, magis de feminea regum prosapia quam de masculina regem sibi
eligerent; quod usque hodie apud Pictos constat esse seruatum.
Procedente
autem tempore, Brittania post Brettones et Pictos tertiam Scottorum nationem in
Pictorum parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, uel amicitia uel
ferro sibimet inter eos sedes, quas hactenus habent, uindicarunt; a quo
uidelicet duce usque hodie Dalreudini uocantur, nam lingua eorum daal partem
significat.
Hibernia
autem et latitudine sui status, et salubritate ac serenitate aerum multum
Brittaniae praestat, ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat; nemo
propter hiemem aut faena secet aestate, aut stabula fabricet iumentis; nullum
ibi reptile uideri soleat, nullus uiuere serpens ualeat; nam saepe illo de
Brittania adlati serpentes, mox ut, proximante terris nauigio, odore aeris illius
adtacti fuerint, intereunt; quin potius omnia pene, quae de eadem insula sunt,
contra uenenum ualent. Denique uidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa
folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae inmissam ac
potui datam, talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati
corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Diues lactis ac mellis insula, nec
uinearum expers, piscium uolucrumque, sed et ceruorum caprearumque uenatu
insignis. Haec autem proprie patria Scottorum est; ab hac egressi, ut diximus,
tertiam in Brittania Brettonibus et Pictis gentem addiderunt.
Est autem
sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brettonum a Pictis secernebat,
qui ab occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est ciuitas Brettonum
munitissima usque hodie, quae uocatur Alcluith; ad cuius uidelicet sinus partem
septentrionalem Scotti, quos diximus, aduenientes sibi locum patriae fecerunt.
|