[22]
IN huius monasterio abbatissae fuit frater quidam diuina gratia specialiter
insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat; ita ut,
quicquid ex diuinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum
uerbis poeticis maxima suauitate et conpunctione conpositis, in sua, id est
Anglorum, lingua proferret. Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemtum
saeculi, et appetitum sunt uitae caelestis accensi. Et quidem et alii post
illum in gente Anglorum religiosa poemata facere temtabant; sed nullus eum
aequiparare potuit. Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus,
canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canendi donum accepit. Unde
nil umquam friuoli et superuacui poematis facere potuit, sed ea tantummodo,
quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant. Siquidem in
habitu saeculari usque ad tempora prouectioris aetatis constitutus, nil
carminum aliquando didicerat. Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae
causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare
sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum
repedabat.
Quod dum
tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula
iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti
membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo
appellans nomine: ‘Caedmon,’ inquit, ‘canta mihi aliquid.’ At ille respondens:
‘Nescio,’ inquit, ‘cantare; nam et ideo de conuiuio egressus huc secessi, quia
cantare non poteram.’ Rursum ille, qui cum eo loquebatur, ‘Attamen,’ ait, ‘mihi
cantare habes.’ ‘Quid,’ inquit, ‘debeo cantare?’ Et ille, ‘Canta,’ inquit,
‘principium creaturarum.’ Quo accepto responso, statim ipse coepit cantare in
laudem Dei conditoris uersus, quos numquam audierat, quorum iste est sensus:
‘Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam Creatoris et
consilium illius, facta Patris gloriae. Quomodo ille, cum sit aeternus Deus,
omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine
tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creauit.’ Hic est sensus,
non autem ordo ipse uerborum, quae dormiens ille canebat; neque enim possunt
carmina, quamuis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine
detrimento sui decoris ac dignitatis transferri. Exsurgens autem a somno,
cuncta, quae dormiens cantauerat, memoriter retinuit, et eis mox plura in
eundem modum uerba Deo digni carminis adiunxit.
Ueniensque
mane ad uilicum, qui sibi praeerat, quid doni percepisset, indicauit, atque ad
abbatissam perductus, iussus est, multis doctioribus uiris praesentibus,
indicare somnium, et dicere carmen, ut uniersorum iudicio, quid uel unde esset,
quod referebat, probaretur. Uisumque est omnibus caelestem ei a Domino
concessam esse gratiam. Exponebantque illi quendam sacrae historiae siue
doctrinae sermonem, praecipientes eum, si posset, hunc in modulationem carminis
transferre. At ille suscepto negotio abiit, et mane rediens, optimo carmine,
quod iubebatur, conpositum reddidit. Unde mox abbatissa amplexata gratiam Dei
in uiro, saecularem illum habitum relinquere, et monachicum suscipere
propositum docuit, susceptumque in monasterium cum omnibus suis fratrum cohorti
adsociauit, iussitque illum seriem sacrae historiae doceri. At ipse cuncta,
quae audiendo discere poterat, rememorando secum, et quasi mundum animal
ruminando, in carmen dulcissimum conuertebat, suauiusque resonando doctores
suos uicissim auditores sui faciebat. Canebat autem de creatione mundi, et
origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto,
et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae
historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in
caelum, de Spiritus Sancti aduentu, et apostolorum doctrina. Item de terrore
futuri iudicii, et horrore poenae gehennalis, ac dulcedine regni caelestis
multa carmina faciebat; sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis diuinis,
in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem uero et
solertiam bonae actionis excitare curabat. Erat enim uir multum religiosus, et
regularibus disciplinis humiliter subditus; aduersum uero illos, qui aliter
facere uolebant, zelo magni feruoris accensus; unde et pulchro uitam suam fine
conclusit.
Nam
propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate
pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et
ingredi. Erat autem in proximo casa, in qua infirmiores et qui prope morituri
esse uidebantur, induci solebant. Rogauit ergo ministrum suum uespere
incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi
praepararet; qui miratus, cur hoc rogaret, qui nequaquam adhuc moriturus esse
uidebatur, fecit tamen, quod dixerat. Cumque ibidem positi uicissim aliqua
gaudente animo, una cum eis, qui ibidem ante inerant, loquerentur ac
iocarentur, et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogauit, si
eucharistiam intus haberent. Respondebant: ‘Quid opus est eucharistia? neque
enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobiscum uelut sospes loqueris.’
Rursus ille: ‘Et tamen,’ ait, ‘afferte mihi eucharistiam.’ Qua accepta in manu,
interrogauit, si omnes placidum erga se animum, et sine querela controuersiae
ac rancoris haberent. Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum, et
ab omni ira remotam habere, eumque uicissim rogabant placidam erga ipsos mentem
habere. Qui confestim respondit: ‘Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei
famulos gero.’ Sicque se caelesti muniens uiatico, uitae alterius ingressui
parauit; et interrogauit, quam prope esset hora, qua fratres ad dicendas Domino
laudes nocturnas excitari deberent. Respondebant:
‘Non longe est.’ At ille: ‘Bene, ergo exspectemus horam illam.’ Et signans se
signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita
cum silentio uitam finiuit. Sicque factum est, ut, quomodo simplici ac pura
mente tranquillaque deuotione Domino seruierat, ita etiam tranquilla morte
mundum relinquens ad eius uisionem ueniret, illaque lingua, quae tot salutaria
uerba in laudem Conditoris conposuerat, ultima quoque uerba in laudem ipsius,
signando sese, et spiritum suum in manus eius commendando clauderet; qui etiam
praescius sui obitus extitisse ex his, quae narrauimus, uidetur.
|