[23] HIS temporibus monasterium
uirginum, quod Coludi Urbem cognominant, cuius et supra meminimus, per culpam
incuriae flammis absumtum est. Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, et
praecipue illorum, qui maiores esse uidebantur, contigisse, omnes, qui nouere,
facillime potuerunt aduertere. Sed non defuit puniendis admonitio diuinae
pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar
Nineuitarum, iusti Iudicis auerterent.
Erat namque
in eodem monasterio uir de genere Scottorum, Adamnanus uocabulo, ducens uitam
in continentia et orationibus multum Deo deuotam, ita ut nil umquam cibi uel potus,
excepta die dominica et quinta sabbati, perciperet, saepe autem noctes integras
peruigil in oratione transigeret. Quae quidem illi districtio uitae artioris,
primo ex necessitate emendandae suae prauitatis obuenerat, sed procedente
tempore necessitatem in consuetudinem uerterat.
Siquidem in
adulescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum
rediit, grauissime exhorruit, et se pro illo puniendum a districto Iudice
timebat. Accedens ergo ad sacerdotem, a quo sibi sperabat iter salutis posse
demonstrari, confessus est reatum suum, petiitque, ut consilium sibi daret, quo
posset fugere a uentura ira. Qui audito eius commisso dixit: ‘Grande uulnus
grandioris curam medellae desiderat; et ideo ieiuniis, psalmis, et orationibus,
quantum uales, insiste, quo praeoccupando faciem Domini in confessione
propitium eum inuenire merearis.’ At ille, quem nimius reae conscientiae
tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis, quibus grauabatur, ocius
desiderabat absolui: ‘Adulescentior,’ inquit, ‘sum aetate, et uegetus corpore;
quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die Domini, totum
facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram
septimanam iubeas abstinendo transigere.’ Qui dixit: ‘Multum est, ut tota
septimana absque alimento corporis perdures; sed biduanum uel triduanum sat est
obseruare ieiunium. Hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid
facere debeas, et quamdiu paenitentiae insistere tibi plenius ostendam.’ Quibus
dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente
causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum
iuxta suum condictum rediit. At ipse memor praecepti eius, simul et promissi
sui, totum se lacrimis paenitentiae, uigiliis sanctis, et continentiae
mancipauit; ita ut quinta solum sabbati et dominica, sicut praedixi, reficeret,
ceteris septimanae diebus ieiunus permaneret. Cumque sacerdotem suum Hiberniam
secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta
condictum eius memoratum, continentiae modum obseruabat; et, quod causa diuini
timoris semel ob reatum conpunctus coeperat, iam causa diuini amoris delectatus
praemiis indefessus agebat.
Quod dum
multo tempore sedulus exsequeretur, contigit, eum die quadam de monasterio illo
longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire. Qui
cum monasterio propinquarent, et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent,
solutus est in lacrimas uir Dei, et tristitiam cordis uultu indice prodebat.
Quod intuens comes, quare faceret, inquisiuit. At ille: ‘Cuncta,’ inquit,
‘haec, quae cernis, aedificia puplica uel priuata, in proximo est, ut ignis
absumens in cinerem conuertat.’ Quod ille
audiens, mox ut intrauerunt monasterium, matri congregationis, uocabulo Aebbæ,
curauit indicare. At illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et
diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat. Qui ait: ‘Nuper
occupatus noctu uigiliis et psalmis, uidi adstantem mihi subito quendam incogniti
uultus; cuius praesentia cum essem exterritus, dixit mihi, ne timerem; et quasi
familiari me uoce alloquens, ‘Bene facis,’ inquit, ‘qui tempore isto nocturnae
quietis non somno indulgere, sed uigiliis et orationibus insistere maluisti.’
At ego: ‘Noui,’ inquit, ‘multum mihi esse necesse uigiliis salutaribus
insistere, et pro meis erratibus sedulo Dominum deprecari.’ Qui adiciens
‘Uerum,’ inquit, ‘dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis
operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro
appetitu aeternorum bonorum liberius laborare; sed hoc tamen paucissimi
faciunt. Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans, singulorum
casas ac lectos inspexi, et neminem ex omnibus praeter te erga sanitatem animae
suae occupatum repperi; sed omnes prorsus, et uiri et feminae, aut somno
torpent inerti, aut ad peccata uigilant. Nam et domunculae, quae ad orandum uel
legendum factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et
ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque Deo dicatae,
contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis
subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in
periculum sui status adornent, aut externorum sibi uirorum amicitiam conparent.
Unde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis
saeuientibus praeparata est.’ Dixit autem abbatissa: ‘Et quare non citius hoc
conpertum mihi reuelare uoluisti?’ Qui respondit: ‘Timui propter reuerentiam
tuam, ne forte nimium conturbareris; et tamen hanc consolationem habeas, quod
in diebus tuis haec plaga non superueniet.’ Qua diuulgata uisione, aliquantulum
loci accolae paucis diebus timere, et se ipsos intermissis facinoribus
castigare coeperunt. Uerum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas
sordes, immo sceleratiora fecerunt. Et cum dicerent, ‘Pax et securitas,’
extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.
Quae mihi
cuncta sic esse facta reuerentissimus meus conpresbyter Aedgils referebat, qui
tunc in illo monasterio degebat. Postea autem, discedentibus inde ob
desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore
conuersatus, ibidemque defunctus est. Haec ideo nostrae historiae inserenda
credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis in consiliis
super filios hominum; ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes,
minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel
temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem
districtius examinans tollat.
|