[24]
ANNO dominicae incarnationis DCLXXXIIII. Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso
Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam, et nationi
Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus
parceret hostilis. At insulani et, quantum ualuere, armis arma repellebant, et
inuocantes diuinae auxilium pietatis, caelitus se uindicari continuis diu
inprecationibus postulabant. Et quamuis maledici regnum Dei possidere non
possint, creditum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suae
maledicebantur, ocius Domino uindice poenas sui reatus luerent. Siquidem anno
post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam Pictorum
prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, et maxime beatae memoriae
Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus
fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte
copiarum, quas secum adduxerat, extinctus anno aetatis suae XL., regni autem
XV., die XIII. Kalendarum Iuniarum. Et quidem, ut dixi, prohibuerunt amici, ne
hoc bellum iniret; sed, quoniam anno praecedente noluerat audire
reuerentissimum patrem Ecgberctum, ne Scottiam nil se ledentem inpugnaret,
datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos, qui ipsum ab interitu
reuocare cupiebant, audiret.
Ex quo
tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum ‘fluere ac retro sublapsa
referri.’ Nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli; et
Scotti, qui erant in Brittania; Brettonum quoque pars nonnulla libertatem
receperunt; quam et hactenus habent per annos circiter XLVI; ubi inter plurimos
gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra
Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos
episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig,
posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras
Pictorumque disterminat; eosque, ubicumque poterat, amicis per monasteria
commendans, ipse in saepedicto famulorum famularumque Dei monasterio, quod
uocatur Streanæshalch, locum mansionis elegit; ibique cum paucis suorum in
monachica districtione uitam non sibi solummodo, sed et multis utilem, plurimo
annorum tempore duxit; ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli
iuxta honorem et uita et gradu eius condignum conditus est. Praeerat quidem
tunc eidem monasterio regia uirgo Aelbfled, una cum matre Eanflede, quarum
supra fecimus mentionem. Sed, adueniente illuc episcopo, maximum regendi
auxilium, simul et suae uitae solacium deuota Deo doctrix inuenit. Successit
autem Ecgfrido in regnum Aldfrid, uir in scripturis doctissimus, qui frater
eius et filius Osuiu regis esse dicebatur; destructumque regni statum, quamuis
intra fines angustiores, nobiliter recuperauit.
Quo uidelicet
anno, qui est ab incarnatione dominica DCLXXXV., Hlotheri Cantuariorum rex, cum
post Ecgberctum fratrem suum, qui VIIII annis regnauerat, ipse XII annis
regnasset, mortuus erat VIII. Idus Februarias. Uulneratus namque est in pugna
Australium Saxonum, quos contra eum Edric filius Ecgbercti adgregarat, et inter
medendum defunctus. Ac post eum idem Edric anno uno ac dimidio regnauit; quo
defuncto, regnum illud aliquod temporis spatium reges dubii uel externi
disperdiderunt; donec legitimus rex Uictred, id est filius Ecgbercti,
confortatus in regno, religione simul et industria gentem suam ab extranea
inuasione liberaret.
|