[26]
EXIN Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis, ad anchoriticae
quoque contemplationis, quae diximus, silentia secreta peruenit. Uerum quia de
uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis,
et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis
sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: ‘Si mihi diuina
gratia in loco illo donauerit, ut de opere manuum mearum uiuere queam, libens
ibi morabor; sin alias, ad uos citissime Deo uolente reuertar.’ Erat autem
locus et aquae prorsus et frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum
frequentia humanae habitationi minus accommodus; sed ad uotum uiri Dei
habitabilis per omnia factus est, siquidem ad aduentum eius spiritus recessere
maligni. Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam
circumuallante aggere et domus in ea necessarias, iuuante fratrum manu, id est
oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem
habitaculi pauimento foueam facere; erat autem tellus durissima et saxosa, cui
nulla omnino spes uenae fontanae uideretur inesse. Quod dum facerent, ad fidem
et preces famuli Dei, alio die aqua plena inuenta est, quae usque ad hanc diem
sufficientem cunctis illo aduenientibus gratiae suae caelestis copiam
ministrat. Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogauit, quod
dum praeparata terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum,
sed ne herbae quidem ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit. Unde
uisitantibus se ex more fratribus hordeum iussit adferri, si forte uel natura
soli illius, uel uoluntas esset superni largitoris, ut illius frugis ibi potius
seges oriretur. Quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi, ultra omnem
spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam
proprii laboris uiro Dei refectionem praebebat.
Cum ergo
multis ibidem annis Deo solitarius seruiret, (tanta autem erat altitudo
aggeris, quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum
sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non parua sub
praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne, in loco, qui dicitur Adtuifyrdi,
quod significat ‘ad duplex uadum,’ cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus
praesidebat, unanimo omnium consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis
eligeretur. Qui cum multis legatariis ac litteris ad se praemissis nequaquam
suo monasterio posset erui, tandem rex ipse praefatus, una cum sanctissimo
antistite Trumuine, nec non et aliis religiosis ac potentibus uiris insulam
nauigauit. Conueniunt et de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de
fratribus, genuflectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrimas fundunt,
obsecrant; donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris,
atque ad synodum pertrahunt. Quo dum perueniret, quamuis multum renitens,
unanima cunctorum uoluntate superatur, atque ad suscipiendum episcopatus
officium collum submittere conpellitur; eo maxime uictus sermone, quod famulus
Domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta, quae eum essent superuentura,
patefaceret, antistitem quoque eum futurum esse praedixerat. Nec tamen statim
ordinatio decreta, sed peracta hieme, quae inminebat, in ipsa sollemnitate
paschali conpleta est Eboraci sub praesentia praefati regis Ecgfridi,
conuenientibus ad consecrationem eius VII episcopis, in quibus beatae memoriae
Theodorus primatum tenebat. Electus est autem primo in episcopatum
Hagustaldensis ecclesiae pro Tunbercto, qui ab episcopatu fuerat depositus; sed
quoniam ipse plus Lindisfarnensi ecclesiae, in qua conuersatus fuerat, dilexit
praefici, placuit, ut Eata reuerso ad sedem ecclesiae Hagustaldensis, cui
regendae primo fuerat ordinatus, Cudberct ecclesiae Lindisfarnensis gubernacula
susciperet.
Qui susceptum
episcopatus gradum ad imitationem beatorum apostolorum uirtutum ornabat operibus.
Commissam namque sibi plebem, et orationibus protegebat adsiduis, et
admonitionibus saluberrimis ad caelestia uocabat. Et, quod maxime doctores
iuuare solet, ea, quae agenda docebat, ipse prius agendo praemonstrabat. Erat
quippe ante omnia diuinae caritatis igne feruidus, patientiae uirtute modestus,
orationum deuotioni solertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se
consolationis gratia ueniebant; hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si
infirmis fratribus opem suae exhortationis tribueret; sciens, quia, qui dixit:
‘Diliges Dominum Deum tuum,’ dixit et: ‘Diliges proximum.’ Erat abstinentiae
castigatione insignis, erat gratia conpunctionis semper ad caelestia suspensus.
Denique cum sacrificium Deo uictimae salutaris offerret, non eleuata in altum
uoce, sed profusis ex imo pectore lacrimis, Domino sua uota commendabat.
|