[27]
DUOBUS autem annis in episcopatu peractis repetiit insulam ac monasterium suum,
diuino admonitus oraculo, quia dies sibi mortis, uel uitae magis illius, quae
sola uita dicenda est, iam adpropiaret introitus; sicut ipse quoque tempore
eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus, quae tamen postmodum manifeste
intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat; quibusdam autem hoc idem
etiam manifeste reuelabat.
Erat enim
presbyter uitae uenerabilis nomine Hereberct, iamdudum uiro Dei spiritalis
amicitiae foedere copulatus; qui, in insula stagni illius pergrandis, de quo
Deruuentionis fluuii primordia erumpunt, uitam ducens solitariam, annis
singulis eum uisitare, et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat. Hic
cum audiret eum ad ciuitatem Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens
salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi.
Qui dum sese alterutrum caelestis uitae poculis debriarent, dixit inter alia
antistes: ‘Memento, frater Heriberct, ut modo, quicquid opus habes, me
interroges mecumque loquaris; postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra
nos in hoc saeculo carnis obtutibus inuicem aspiciemus. Certus sum namque, quia tempus meae resolutionis
instat, et uelox est depositio tabernaculi mei.’ Qui haec audiens prouolutus
est eius uestigiis, et fusis cum gemitu lacrimis: ‘Obsecro,’ inquit, ‘per
Dominum, ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis, rogesque supernam
pietatem, ut, cui simul in terris seruiuimus, ad eius uidendam gratiam simul
transeamus ad caelos. Nosti enim, quia ad tui oris imperium semper uiuere studui, et,
quicquid ignorantia uel fragilitate deliqui, aeque ad tuae uoluntatis examen
mox emendare curaui.’ Incubuit precibus antistes, statimque edoctus in spiritu
inpetrasse se, quod petebat a Domino: ‘Surge,’ inquit, ‘frater mi, et noli
plorare, sed gaudio gaude, quia, quod rogauimus, superna nobis clementia
donauit.’
Cuius
promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus; quia et
digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque
die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum
mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad
regnum caeleste translati. Sed Heriberct diutina prius infirmitate decoquitur;
illa, ut credibile est, dispensatione dominicae pietatis, ut, siquid minus
haberet meriti a beato Cudbercto, suppleret hoc castigans longae egritudinis
dolor; quatinus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore
cum eo de corpore egredi, ita etiam una atque indissimili sede perpetuac
beatitudinis meruisset recipi.
Obiit autem
pater reuerentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres, ut ibi quoque
sepeliretur, ubi non paruo tempore pro domino militaret. Attamen tandem eorum precibus uictus assensum dedit,
ut ad insulam Lindisfarnensium relatus, in ecclesia deponeretur. Quod dum
factum esset, episcopatum ecclesiae illius anno uno seruabat uenerabilis
antistes Uilfrid, donec eligeretur, qui pro Cudbercto antistes ordinari
deberet.
Ordinatus est
autem post haec Eadberct uir scientia scripturarum diuinarum simul et
praeceptorum caelestium obseruantia, ac maxime elimosynarum operatione
insignis; ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, uerum
etiam frugum omnium, atque pomorum, nec non et uestimentorum partem pauperibus
daret.
|