Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • 30
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[28] UOLENS autem latius demonstrare diuina dispensatio, quanta in gloria uir Domini Cudberct post mortem uiueret, cuius ante mortem uita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius annis XI, inmisit in animo fratrum, ut tollerent ossa illius, quae more mortuorum consumto iam et in puluerem redacto corpore reliquo sicca inuenienda putabant; atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco, sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent. Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque, ut die depositionis eius hoc facere meminissent.’ Fecerunt autem ita, et aperientes sepulchrum, inuenerunt corpus totum, quasi adhuc uiueret, integrum et flexibilibus artuum conpagibus multo dormienti quam mortuo similius; sed et uestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant. Quod ubi uidere fratres, nimio mox timore perculsi, festinarunt referre antistiti, quae inuenerant. Qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undique pelagi fluctibus cincto, solitarius manebat. In hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc XL ante dominicum natale dies in magna continentiae, orationis, et lacrimarum deuotione transigere solebat; in quo etiam uenerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam Farne peteret, aliquandiu secretus Domino militabat.

A dtulerunt autem ei et partem indumentorum, quae corpus sanctum ambierant, quae cum ille et munera gratanter acciperet, et miracula libenter audiret, nam et ipsa indumenta quasi patris adhuc corpori circumdata miro deosculabatur affectu, ‘Noua,’ inquit, ‘indumenta corpori pro his, quae tulistis, circumdate, et sic reponite in arca, quam parastis. Scio autem certissime, quia non diu uacuus remanebit locus ille, qui tanta miraculi caelestis gratia sacratus est; et quam beatus est, cui in eo facultatem quiescendi Dominus totius beatitudinis auctor atque largitor praestare dignabitur.’ Haec et huiusmodi plura ubi multis cum lacrimis et magna conpunctione antistes lingua etiam tremente conpleuit, fecerunt fratres, ut iusserat; et inuolutum nouo amictu corpus, nouaque in theca reconditum, supra pauimentum sanctuarii posuerunt.

Nec mora, Deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente, multumque ingrauescente ardore langoris, non multo post, id est pridie Nonas Maias, etiam ipse migrauit ad Dominum; cuius corpus in sepulchro benedicti patris Cudbercti ponentes, adposuerunt desuper arcam, in qua incorrupta eiusdem patris membra locauerant. In quo etiam loco signa sanitatum aliquoties facta meritis amborum testimonium ferunt, e quibus aliqua in libro uitae illius olim memoriae mandauimus. Sed et in hac historia quaedam, quae nos nuper audisse contigit, superadicere commodum duximus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License