[29]
ERAT in eodem monasterio frater quidam, nomine Badudegn, tempore non pauco
hospitum ministerio deseruiens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab
uniuersis fratribus, cunctisque superuenientibus hospitibus, quod uir esset
multae pietatis ac religionis, iniunctoque sibi officio supernae tantum
mercedis gratia subditus. Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in
hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere
molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens,
uix tandem resurgeret. Resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a
capite usque ad pedes paralysis langore depressam, et maximo cum labore baculo
innitens domum peruenit. Crescebat morbus paulatim, et nocte superueniente
grauior effectus est, ita ut die redeunte uix ipse per se exsurgere aut
incedere ualeret. Quo affectus incommodo, concepit utillimum mente consilium,
ut ad ecclesiam, quoquo modo posset, perueniens, intraret ad tumbam
reuerentissimi patris Cudbercti, ibique genibus flexis supplex supernam
pietatem rogaret, ut uel ab huiuscemodi langore, si hoc sibi utile esset,
liberaretur; uel, si se tali molestia diutius castigari diuina prouidente
gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum. Fecit
igitur, ut animo disposuerat, et inbecilles artus baculo sustentans intrauit
ecclesiam; ac prosternens se ad corpus uiri Dei, pia intentione per eius
auxilium Dominum sibi propitium fieri precabatur; atque inter preces uelut in
soporem solutus, sentit, ut ipse postea referre erat solitus, quasi magnam
latamque manum caput sibi in parte, qua dolebat, tetigisse, eodemque tactu
totam illam, quae langore pressa fuerat, corporis sui partem, paulatim fugiente
dolore, ac sanitate subsequente, ad pedes usque pertransisse. Quo facto, mox
euigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate Domino gratias denuo
referens, quid erga se actum esset, fratribus indicauit; cunctisque
congaudentibus, ad ministerium, quod sollicitus exhibere solebat, quasi
flagello probante castigatior, rediit.
Sed et
indumenta, quibus Deo dicatum corpus Cudbercti, uel uiuum antea, uel postea
defunctum uestierant, etiam ipsa a gratia curandi non uacarunt, sicut in
uolumine uitae et uirtutum eius quisque legerit, inueniet.
|