[30]
NEC silentio praetereundum, quod ante triennium per reliquias eius factum,
nuper mihi per ipsum, in quo factum est, fratrem innotuit. Est autem factum in
monasterio, quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui
tunc uir religiosus Suidberct abbatis iure praefuit. Erat in eo quidam
adulescens, cui tumor deformis palpebram oculi fedauerat; qui cum per dies
crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc adpositis pigmentorum
fomentis emollire, nec ualebant. Quidam abscidendum esse docebant, alii hoc
fieri metu maioris periculi uetabant. Cumque tempore non pauco frater praefatus
tali incommodo laboraret, neque inminens oculo exitium humana manus curare
ualeret, quin per dies augesceret, contigit eum subito diuinae pietatis gratia
per sanctissimi patris Cudbercti reliquias sanari. Nam quando fratres sui
corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reppererunt, tulerunt
partem de capillis, quam more reliquiarum rogantibus amicis dare, uel ostendere
in signum miraculi possent.
Harum
particulam reliquiarum eo tempore habebat penes se quidam de presbyteris
eiusdem monasterii nomine Thruidred, qui nunc ipsius monasterii abbas est. Qui
cum die quadam ingressus ecclesiam, aperuisset thecam reliquiarum, ut portionem
earum roganti amico praestaret, contigit et ipsum adulescentem, cui oculus
languebat, in eadem tunc ecclesia adesse. Cumque presbyter portionem, quantam
uoluit, amico dedisset, residuum dedit adulescenti, ut suo in loco reponeret.
At ille salubri instinctu admonitus, cum accepisset capillos sancti capitis,
adposuit palpebrae languenti, et aliquandiu tumorem illum infestum horum
adpositione conprimere ac mollire curabat. Quo facto, reliquias, ut iussus erat,
sua in theca recondidit, credens suum oculum capillis uiri Dei, quibus adtactus
erat, ocius esse sanandum. Neque eum sua fides fefellit. Erat enim, ut referre
est solitus, tunc hora circiter secunda diei. Sed cum alia, quaeque dies illa
exigebat, cogitaret et faceret, inminente hora ipsius diei sexta, repente
contingens oculum ita sanum cum palpebra inuenit, ac si nil umquam in eo
deformitatis ac tumoris apparuisset.
|