LIBER
QUINTUS.
[1]
SUCCESSIT autem uiro Domini Cudbercto in exercenda uita solitaria, quam in
insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, uir uenerabilis Oidiluald,
qui multis annis in monasterio, quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus
officium condignis gradu ipse consecrabat actibus. Cuius ut meritum, uel uita
qualis fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum, quod mihi unus e
fratribus, propter quos et in quibus patratum est, ipse narrauit, uidelicet
Gudfrid, uenerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus
eiusdem ecclesiae Lindisfarnensis, in qua educatus est, abbatis iure praefuit.
‘Ueni,’
inquit, ‘cum duobus fratribus aliis ad insulam Farne, loqui desiderans cum
reuerentissimo patre Oidilualdo; cumque allocutione eius refecti, et
benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari,
interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera
tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud
quam mortem sperare ualeremus. Cumque diu multum cum uento pelagoque frustra
certantes, tandem post terga respiceremus, si forte uel ipsam, de qua egressi
eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, inuenimus nos undiqueuersum
pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis Ubi
autem longius uisum leuauimus, uidimus in ipsa insula Farne egressum de
latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere.
Audito etenim fragore procellarum ac feruentis oceani exierat uidere, quid nobis
accideret; cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat
genua sua ad patrem Domini nostri Iesu Christi pro nostra uita et salute
precaturus. Et cum orationem conpleret, simul tumida aequora placauit; adeo ut,
cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per
plana maris terga comitarentur. Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque
nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quae nostri gratia modicum siluerat,
tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessauit; ut palam daretur
intellegi, quia modica illa, quae prouenerat, intercapedo quietis, ad uiri Dei
preces nostrae euasionis gratia caelitus donata est.’
Mansit autem
idem uir Dei in insula Farne XII annis, ibidemque defunctus; sed in insula
Lindisfarnensi iuxta praefatorum corpora episcoporum in ecclesia beati apostoli
Petri sepultus est. Gesta uero sunt haec temporibus Aldfridi regis, qui post
fratrem suum Ecgfridum genti Nordanhymbrorum X et VIIII annis praefuit.
|